Biblia, Ecl »
Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 138
Fulgentius, Fabius Planciades
Mythologiarum libri III
peragat aut quod quadrifido limite diei metiatur spatium; unde et ipsis equis condigna sic
nomina posuerunt, id est Erytrheus, Acteon, Lampos et Philogeus. Erythreus
Grece rubeus dicitur
quod a matutino Sol lumine rubicundus exurgat, Actaeon splendens
dicitur quod tertiae
horae momentis vehemens insistens lucidior fuleat, Lampos vero dum
ad umbilicum
diei centratum conscenderit circulum, Philogeus Grece terram amans dicitur quod horae no-
nae
proclivior vergens occasibus pronus incumbat.
Corvus
In huius etiam tutelam corvum polunt, sive quod solus contra rerum naturam in mediis
ipsis aestivis fervoribus oviparos pullulet foetus, unde et Petronius: ‘Sic contra rerum naturae munera notae
Corvus maturis frugubus ova refert.
’ Sive quod in hooscopicis libris
secundum Anaxi-
mandrum sive etiam
secundum Pindarum solus inter omnes aves significationes habeat vocum.
Laurus
In huius etiam tutelam laurum ascribunt, unde etiam eum amasse Dafnem dicunt, Penei flu-
minis filiam. Et unde laurus nasci posset nisi de fluvialibus aquis? Maxime quia et
eius-
dem Penei fluminis ripae lauro abundare
dicuntur. At vero amica Apollinis ob hanc rem
vocitata est, quia illi qui de interpretatione somniorum scripserunt ut Athiphon, Philocorus
et Artemon et Serapion Ascalonites promittant in libris suis laurum si dormientibus ad
caput posueris, vera somnia esse visuros.
De novem Musis
Huic etiam Apollini novem deputant Musas
ipsumque decimum Musis adiciunt illa vi
delicet causa, quod humanae vocis decem sint modulamina; unde et cum decachorda
Apollo pingitur cithara. Sed et lex divina decachordum dicit
psalterium. Fit ergo vox qua-
tuor dentibus, e contra positis, quos lingua
percutit et quibus si unus minus fuerit sibilum
potius quam vocem reddat necesse est. Duo labia velut cymbala verborum commoda
modu-
lantia, lingua ut plectrum quae curvamine quodam vocalem
format spiritum, palatum cuius conca-
vitas profert sonum, gutturis
fistula quae tereti meatum spiritalem praebet excursus et pulmo qui
velut aceruus follis concepta reddit ac revocat. Habes ergo novem musarum vel Apollinis
ipsius redditam rationem, sicut in libris suis Anaximander Lampsacenus et Lenophanes Hera-
cleopolites exponunt; quod et alii firmant ut
Pisander Physicus et Euxemenes in libro θεολογουμένων.
Nos vero novem Musas doctrinae atque scientiae dicimus nodos, hoc
est: prima Clio
quasi prima cogitatio discendi κλέος enim Grece fama dicitur, unde et
Homerus: ἡμεῖς δὲ
κλὲος οἷον ἀκούομεν οὐδὲ τι ἴδιμεν
id est: nos vero famam solam audivimus, neque quid scimus
et alio in loco: του κλέος εὐρὺ καθ'ἑλλὰδα και μὲσον ἄργος
et quoniam nullus scientiam quaerit ni-
si in
qua famae suae protelet dignitatem, ob hanc rem prima κλειὼ appellata est, id est cogita-
tio quaerendae scientiae, secunda εὐτόρπη quod nos Latine
bene delectans dicimus, quod pri-
mum sit scientiam quaerere,
secundum sit delectari quod quaeras, tertia μελπομένη quasi μελὲτην
ποιομὲνη id est mediationem faciens permanere, ut sit primum velle, secundum desiderare quod
ve-
lis, tertium instare meditando ad id quod desideras, quarta θάλεια, id est
capacitas velut si di-
catur τιθὲις θὰλειαν, id est ponens germina, unde et Epicarmus comicus in Diphilo co-
media ait: θαλὸν ὡς οὐ βλὲπει βούλιμος ἐπὲταξον id est germin dum non videt, fames consu-
mit, quintam πολύμνειαν quasi,πολυμνήμην id est multam
memoriam faciens dicimus, quia
post capacitatem est necessaria, sexta ἐρατὼ, id est, εὕρων ὅμοιον, quod nos Latine
inveniens si-
mile dicimus, quia post scientiam et memoriam iustum est
ut aliquid simile et de suo inveniat,
septima τορψιχόρη, id est, delectans instructionem, unde et Hermes in Pimandre libro ait: ἀκουροτρόφης
καὶ κούφου σώματος
id est: absque instructione escae et vacuo corpore, ergo post inventio-
nem oportet te etiam discernere ac diiudicare, quod invenies; octava οὐρανία, id est
coelestis
post diiudicationem enim eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile caducumque
despuere coeleste ingenium est; nona καλλίσπη, id est optimae vocis, unde Homerus ait: θὲας
ὀπὰ φωνησάσης
, id est, deae vocem clamantis. Ergo hic erit ordo: primum est velle doctrinam, secun-
dum est delectari quod velis, tertium est instare ad id quod delectatus es, quartum
est capere id
quod instas, quintum est memorari quod capis, sextum est invenire de tuo simile ad id quod
memineris, septium iudicare quod invenias, octavum est eligere de quo iudicas, no-
num bene proferre quod elegeris.
pagina successiva »
p. 138