BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 140

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


fabulosum Graeciae commentum velit, nisi quod etiam centum custodem totidem astutos sine
negotiatione vacuos (unde et ἀργός Grece vacuus dicitur) et furantis astutia et negotiantis
circumvenit astuta falcataque cautela. Solet igitur alludere his speciebus et honeste mendax
Grecia et poetica garrulitas semper de falsitate ornata, ut et Danae hymbre au-
rato corrupta est non pluvia, sed pecunia.


Ganymedes

Et raptum Ganimedem aquila non vere volucris, sed bellica praeda. Iuppiter enim,
ut Anacreon antiquissimus auctor scripsit, dum adversus Titanas, id est Titani
filios (qui frater Saturni fuerat), bellum assumeret et sacrificium Coelo fecisset, in vi-
ctoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum vidit volatum. Pro quo tam felici
omine, praesertim quia et victoria consecuta est, in signis bellicis sibi aquilam auream fecit tute-
laeque suae virtuti dedicavit, unde et apud Romanos huiuscemodi signa tracta sunt. Gany-
meden vero bellando his signis praeeuntibus rapuit, sicut Europam in tauro rapuisse fer-
tur, id est in navem tauri pictura habentem, et Isidem in vacca, similiter in navem huiusce-
modi picturae. Denique ut hoc certius esse cognoscas, navigium Isidis Aegyptus colit.


De Perseo et Gorgone

Perseum ferunt Medusae Gorgonis interfectorem. Gorgones voluerunt dici tres, quarum
prima Stheno, secunda Euryale, tertia Medusa, quarum quia fabulam Lucanus et
Livius scripserunt poetae grammaticorum scholaribus rudimentis admodum cele-
berrimi, hanc fabulam referre superfluum duximus. Theocritus antiquitatum histo-
riographus refert Phorcum fuisse regem, qui tres filias locupletes derelinquit. Quarum Medusa ma-
ior quae fuerat locuples regnumque incolendo fructificandoque ampliaverat, unde et Gorgon
dicta est quasi georgon; nam γεωργοὶGraece agricultores dicuntur; serpentino vero capite ideo
dicta est, quod astutior fuerit; cuius regnum opimum Perseus invidens ipsam quidem intere-
mit, ideo volaticus dicitur, quod navibus venerit, cuius capite id est substantia oblata di-
tior factus non parva regna obtinuit. Denique et Atlantis regnum invedens quasi per Gorgo-
nis caput, id est per substantiam eius, eum in montem fugire conpulit, unde in montem conversus
dicitur esse. Tamen quid hac sibi tam subtili sub imagine ornatrix Graecia sentire voluerit,
edicamus. Gorgonas dici voluerunt tres, id est tria terroris genera; primus quippe terror
est qui mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tertius qui non
solum mentis intentum, verum etiam caliginem ingerit visus, unde et nomina tres Gorgones acce-
pere; θονὼ enim Grece debilitas dicitur, unde et astenian infirmitatem dicimus, secunda Eu-
ryale id est lata profunditas, unde et Homerus πόλιν εὐρυάγιαν, id est Troiam latas vias ha-
bentem. Itaque Medusam quasi μὴ ἰδοῦσαν, quod videre non possit. Hos ergo terrores Perseus
adiuvante sapientia, interfecit. Ideo aureus volat, quod virtus terrorem numquam aspicit. Specu-
lum etiam ferre dicitur, quod omnis terror non solum in corde, sed etiam in figura transeat. De
sanguine eius nasci fertur Pegasus in figura famae constitutus; virtus enim, dum terrorem am-
putaverit, famam generat; unde volare dicitur, quia fama est volucris. Unde et Tiberianus:
Pegasus hinniens transvolaturus aethram. Ideo et Musis fontem ungula sua rupisse fertur, quod
Musae ad describendum famam heroum aut sequantur proprium aut indicent antiquorum.


De Admeto et Alceste

Sicut nihil benigna superius coniuge, ita nihil infesta crudelius muliere. Quanto enim sa-
piens pro viri salute suam opponit animam pignori, tanto maligna ad mariti mortem etiam
suam reputat nihili; ergo coniux quantum iure coniunctor, tantum est aut morum dulcedine mel-
lea aut felle malitiae toxica, est quippe aut perpetuale refugium aut perenne tormentum. Ad-
metus rex Greciae Alcestem in coniugio petiit; cuius pater edictum proposuerat, ut si quis
duas feras sibi dispares suo currui iungeret ipse illam in coniugio accepisset. Is igitur Ad-
metus Apollinem atque Herculem petiit qui ei ad currum leonem et aprum iunxerunt,
itaque Alcestem in coniugio accepit. Cumque in infirmitatem Admetus decidisset et mori se
conperisset, Apollinem deprecatus ast; ille vero dixit se ei aliquid nolle praestare, nisi si
quis se de eius propinquis ad mortem pro eo voluntarie obtulisset. Quod uxor effecit; itaque
Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inferis levat.


pagina successiva »
 
p. 140