Fulgentius, Fabius Planciades
Mythologiarum libri III
Minerva
Primam vitam theoreticam quam nos in contemplandae sapientiae honore
dicimus. Ideo de Iovis vertice natam dicunt quia ingenium in cerebro
po-
situm sit. Ideo armatam quod munita sit. Gorgona etiam huic addunt in
pectore quasi terroris imaginem, ut vir sapiens cerebrum et armatum sit et de-
corum; unde et Plautus in Trinummo ait: Hic Fungino certe est capite, totum se
tegit
’. Tri-
plici etiam veste subnixa est, seu quod omnis sapientia sit
multiplex seu etiam quod ce-
lata. Longam etiam hastam fert, quod
sapientia longe verbo percutiat. Triplici etiam ve-
ste, quod omnis
sapientia tecta extrinsecus rarius cognoscatur. In huius etiam tutelam no-
ctuam volunt, quod sapientia etiam in tenebris proprium fulgorem possideat. Inde
etiam
et conditricem Athenarum eam volunt. Minerva denique et ἀθήνη Graece dicitur quasi ἀθά-
νατος παρθένος id est immortalis virgo, quia sapientia nec mori poterit nec corrumpi.
Iuno
Iunonem vero activae praeposuerunt vitae; Iuno enim quasi a iuvando di-
cta est. Ideo et regnis
praeesse dicitur, quod haec vita divitiis tantum studeat;
ideo etiam cum sceptro pingitur, quod divitiae regnis sint proximae; velato
enim capite Iunonem ponunt, quod omnes divitiae sint semper
absconsae;
deam etiam partus volunt, quod divitiae semper praegnaces sint et nonnunquam ab-
ortiant. Huius quoque in tutelam ponunt pavum, quod omnis vitae potentiae petax
in
aspectum sui semper quaerat ornatus; sicut enim pavus stellatum caudae curvamen
con-
cavans anterius faciem ornat posterioraque turpiter nudat, unde et
Theofrastus ait in mo-
ralibus τὰ ἂλλα περιγνῶθι id est:
reliqua considera, et Salomon: ‘In obitu hominis nu-
datio operum eius
’. Huic etiam Irim quasi arcum pacis
adiungunt, quod sicut ille orna-
tus varios pingens arcuato curvamine
momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamvis
ad praesens ornata, tamen est citius fugitiva.
Venus
Tertiam Venerem voluptariae vitae in similitudinem posuerunt. Venerem di-
ci voluere aut secundum Epicureos bonam rem aut
secundum Stoicos vanam
rem; Epicurei enim voluptatem laudant, Stoici voluptatem damnant;
isti
libidinem colunt, illi libidinem nolunt. Unde et ἀφροδίτη dicta est, ἄφρος enim
Graece spuma dicitur, sive ergo quod sicut spuma libido momentaliter
surgat et in nihi-
lum veniat, sive quod concitatio ipsa seminis spumosa
sit. Denique ferunt poetae quod
exsectis falce Saturni virilibus atque in mare proiectis exinde Venus
nata sit, illud nihilo-
minus ostendere volens poetica vanitas quod Saturnus Graece κρόνος dicitur; χρόνος enim
Graece tempus vocatur. Abscisae ergo vires temporis, id est fructus,
falce quam maxime
atque in humoribus viscerum velut in mari proiectae libidinem gignat necesse est. Satu-
rnitatis enim abundantia libidinem creat, unde
et Terentius ait: ‘ Sine Cerere et Libero fri-
get Venus
’. Hanc etiam nudam pingunt,
sive quod nudos sibi affectatores dimittant si-
ve quod libidinis crimen
numquam celatum sit sive quod nonnumquam nisi nudis con-
veniat.
Huic etiam rosas in tutelam adiiuciunt; rosae enim et rubent et pungunt, ut etiam
libido rubet verecundiae opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat
quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momentaliter, et fugit perenniter.
In huius etiam tutelam columbas ponunt, illa videlicet causa, quod huius generis aves sint in
coi-
tu fervidae; huic etiam tres Charites
adiciunt, duas ad nos conversas, una a nobis aversam,
quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt Charites, quia omnis gra-
tia nescit subtilem, sed
ornatum. Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido re-
rum patiatur naufragia, unde et Porfirius in Epigrammate
ait: ‘Nudus, egens, Veneris nau-
fragus in pelago
’. Conca etiam marina
portari pingitur, quod huius generis animal
toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis
refert.
pagina successiva »
p. 142