BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 143

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III



De Hercule et Omphalae

Parcite quaeso iudices humanis ardoribus. Quid enim puerilis aut muliebris
sensus in amorem efficiat, ex quo in libidinis pugna Herculea desudat virtus.
Mulieris enim illecebra maior est mundo, quia quem mundi magnitudo vin-
cere non potuit libido conpressit. Invasit ergo virtutem de crimine foemina
quam mereri non potuit de natura. Hercules enim amavit Onphalem, quae eum per-
suasit et coli deligatos icona nota enervare contractus et lascivienti pollice fusi teretem rotare vertigi-
nem. Hercules enim ἠρακλῆς Graece dicitur, id est ἄνδρων κλέος quod nos Latine virorum
fortium famam dicimus, unde et Homerus ait: κλέος οἴον ἀκούομεν, id est: solam famam
audivimus. Ideo et Alcei nepos dicitur: Αλκὴ enim Graece praesumptio interpretatur; nam
et Almenam matrem habet quasi ἀλμοδεστέραν, quod Grece icona nota salsugo dicitur. Nam ex
igne igneus ut ex Iove et ex praesumptione ut ex Alceo avo et ex salsedine sapientiae ut
ex Almena quid nascitur nisi fortitudinis gloria. Et tamen a libidine superatur; ὄμφαλος
enim Grece dicitur umbilicus; libido enim in umbilico dominatur mulieribus, sicut
lex divina dicit: ‘Non est praecisus umbilicus tuus’, quasi si diceret: peccatum tuum
amputatum; nam et matrix illuc catenata constringitur, unde et epinephridia eodem
loco firmandis foetibus opponuntur. Ostenditur ergo quod libido quamvis etiam in-
victam possit superare virtutem.


De Caco et Hercule

Si fumum fures eructuant, quis involantem dum negat agnoscat. Ergo aut
caliginem aut fumum obicit ne agnosci possit, aut in fumum vanescit sub-
stantia quae furtive succedit. Cacus enim Herculis boves furasse dicitur,
quos cauda in speluncam tractos abscondidit; quem Herculis presso gutture in-
terfecit. κακον enim Graece malum dicimus. Ergo omnis malitia fumum eructuat, id est
aut quod contraria sit veritati hoc est luci aut quod acerba sit videntibus ut fumus ocu-
lis aut quod semper occultas obscurasque cavillationes obiciat. Ideo et duplex quod
multiformis malitia, non simplex sit; triplici etiam modo nocet malitia, aut in evidenti ut
potentior aut subtiliter ut falsus amicus aut occulte ut impossibilis icona nota latro. Ideo etiam sub-
tractos boves transversis ducit vestigiis quod omnis malignus, aliena ut invadat, trans-
versa defensionis nititur via. Ideo et bona Herculis concupiscit, quia omnis malignitas
contraria est virtuti. Denique in spelunca abscondit, quia numquam nalignitas aperta li-
beriore fronte sit; sed virtus et malos interficit et sua vindicat.


De Antaeo et Hercule

Antaeus enim in modum libidinis ponitur, unde et ἄντιον Graece contrarium
dicimus; ideo et de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique
tacta terra validior exurgebat; libido enim quanto carni consenserit, tantum sur-
git iniquior. Denique a virtute gloriae quasi ab Hercule superatur; nam dene
gato sibi terrae tactu moritur altiusque elevatus materna non potuit mutuari suffragia, quo
evidentem suae rei fabulam demonstrasset. Omnem enim mentem dum virtus in altum sustu-
lerit et carnalibus eam denegaverit aspectibus, victrix statim exurgit. Ideo etiam et diu
in certamine dicitur desudasse, quia rara est pugna quae cum concupiscentia vitiisque con-
greditur, sicut Plato in Moralibus ait: ‘Sapientes viri maiorem cum vitiis quam cum inimicis
pugnam gerunt’. Nam et Diogenes Cynicus dum dolore ramicum torqueretur et vidisset homi-
nes ad Amphitheatrum concurrentes dicebat: ‘Qualis hominum stultitia; currunt spectare feris
homines repugnantes et me praeterunt cum naturali dolore certamen’.


Tiresias

Tiresias duos serpentes concubentes vidit, quos cum virga percussisset, in foemi-
nam conversus est. Iterum post temporis seriem eos concubentes vidit, simili-
terque percussis iterum est in pristinam naturam conversus. Ideo que dum de amo-
ris qualitate certamen Iuno et Iuppiter habuissent, eum iudicem quaesierunt. Ille di-
xit tres uncias habere virum amoris et novem foeminam; Iuno irata ei lumen ademit,


pagina successiva »
 
p. 143