BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 144

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


Iuppiter vero divinitatem ei concessit. Graecia enim quantum stupenda mendacio, tan-
tum est admiranda commento; Tiresiam enim in modum temporis posuere quasi θερινάιων
id est aestiva perennitas οἔρος enim dicitur aestas; ergo ex verno tempore, quod mascu-
linum est (quia eodem tempore clusura soliditasque est germinum), dum coeuntia sibi
affectu animalia viderit aeque virga id est fervoris aestu percusserit, in foemineum sexum
convertitur, id est in aestatis fervorem. Ideo vero aestatem posuerunt in modum foeminae, quod
omnia patefacta eodem tempore suis emergant folliculis. Et quia concipiendi duo sunt
tempora, veris et autumni, iterum conceptu prohibito ad pristinam redit imaginem. Au-
tumnus enim ita masculino corpore omnia constringit, quo constrictis arborum ve-
nis vitalis succi conmerciales transennas interius stringens foliorum marculentam detundat
calvitiem. Denique duobus diis id est duobus elementis arbiter quaeritur, igni atque aeri,
de genuina amoris ratione certantibus. Denique istum proferat iudicium; in fructan-
dis enim germinibus dupla aeri quam igni materia suppetit; aer enim et maritat in gle-
bis et producit in foliis et gravidat in folliculis, sol vero maturare tantum novit in
granis. Nam, (ut hoc certum sit), caecatur etiam a Iunone, illa videlicet causa, quod hyemis tem-
pus aeris nubilo caligante nigrescat. Iupiter vero ocultis vaporibus conceptionelem fatim
ei futuri germinis subministrat, id est quasi praescientiam; nam ob hanc re etiam Ianuas bifrons
pingitur, quod et praeterita et futura respiciat.


Prometheus

Nulla quaerantur ultra terris munimina, dum usque in coelum pervenerint furta;
aut quae securitas erit argenti et auri, ubi flamma potuit involari. Prometheum
aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inaminatum atque insesibi-
lem fecerat. Cuius opus Minerva mirata spondit ei, ut si quid vellet de cae-
lestibus donis ad suum opus aiuvandum inquireret. Ille nihil se scire ait quae bona in caele-
stibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos elevaret atque exinde, si quid suae figu-
linae congruum ceneret, melius iniret, id est propter septem liberales artes, vel propter
septem planetas qui in aere currunt, oculatus artbiter praesumpsisset. Illa inter oras septem-
plicis clypei sublatum caelo opificem detulit, dumque videret omnia caelestia flammatis
animata vegetare vaporibus, clam ferulam phoebeacis applicans rotis ignem furatus est,
quem pectusculo hominis applicans animatum reddit corpus. Itaque ligatum eum vul-
turi ferae iecur perenne praebentem. Ut Nicagoras in Disthemistea libro quem scripsit pri-
mum illum formasse idolum referat, ex eo quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pin-
gat imaginem, unde et Petronius Arbiter ait: ‘qui vultor iecur ultimum pererrat et pe-
pectus trahit intimasque fibras;non est quem tepidi vocant poetae, sed cordis mala livor
atque luxus
’, nam et Aristoxenus in Epimetheiorum libro quem scripsit similia profert.
Enimvero Prometheum quasi προμήθειαν quod nos Latine providentiam dicimus;
ex dei providentia et Minerva quasi caelesti sapientia hominem factum, divinum vero
ignem quem voluere animam monstrant divinitus inspiratam, quae apud paganos
dicitur de caelis tracta; iecor vero Prometheum vulturi praebentem quod nos cor dici-
mus, quia in corde aliquanti philosophorum dixerunt esse sapientiam, unde et Iuve-
nalis ait: ‘si laeva parte papillae nil salit Arcadico inveni’. Denique vulturem in modum
mundi posuerunt, quod mundus celeri quadam volucritate versetur et cadaverum nascen-
tium occidentiumque perennitate dapascitur. Itaque alitur ac substentatur divinae providen-
tiae sapientiae quae nec ipsa finiri novit nec mundus cessare ab eius elementis aliquatenus
possit. Denique Pandoram dicitur formasse; Pandora enim Grece omnium munus dici-
tur, quod anima munus sit omnium generale.


Adulterium Veneris

Iuste vel Sol Veneris depalat adulterium, quatenus Luna solet eius celare secretum. Ve-
nus cum Marte concubuit, quam Sol inveniens Vulcano prodidit; ille adaman-
te catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque


pagina successiva »
 
p. 144