BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 145

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


filias Solis amore succendit id est Pasiphaen, Medeam, Phaedram, Circen, Dircen.
Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra de hac
fabula vita certa admodum testimonia; nam virtus corrupta libidine sole teste apparet,
unde et Ovidius in Metamorphoseon ait: ‘Vidit hic Deus omnia primus’. Quae quidem
virtus corrupta libidine turpiter catenata fervoris constructione tenetur. Haec itaque quinque
Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac veritati deditos quasi solis foetus hac
corruptela fuscat. Ob hanc rem etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus vo-
luere: primam Pasiphaen ut visum, quasi πασίφαην, quod nos Latine omnibus apparen-
tem dicimus visus enim reliquos quatuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat vi-
det et palpando notat et degustando aspicit et odorando intendit, secundam Medeam
quasi auditum hoc est μεδὲν ἰδὲαν quod nos Latine nullam visionem dicimus. Quarta Phae-
dra quasi odoratus, velut si dicatur φέρων ἥδιυν quasi adferens suavitatem. Quinta Dirce
saporis index, id est quasi διεινοκρίνη quod nos Latine acrum iudicans dicimus.


De Ulixi et Sirenis

Sirenes Grece tractoriae dicuntur; tribus enim modis illecebra amoris trahi-
tur, aut cantu aut visu aut consuetudine, amantur enim quaedam speciei ve-
nustate, quaedam etiam lenocitante consuetudine. Quas Ulyxis socii obtu-
ratis auribus transeunt, ipse vero religatus transit. Ulyxes enim Graece quasi
ὅλων ξένος id est omnium peregrinus dicitur; et quia sapientia ab omnibus mundi re-
bus peregrina est, ideo astutior Ulyxes dictus est. Denique Sirenas, id est delectationum ille-
cebras, et audivit et vidit id est agnovit et iudicavit, et tamen trnasiit. Nihilominus
ideo et quia auditae sunt, mortuae sunt; in sensu enim sapientis omnis voluptatis affectus e-
moritur; ideo volatiles, quia mentes amantum permeant celeriter; inde gallinaceos pe-
des, quia libidinis affectus omnia quae habet spargit; denique et Sirenes dictae sunt; σὺρω
enim Grece trahere dicitur.


Scylla

Scyllam ferunt virginem pulcherrimam, quam Glaucus Antedonis filius ama-
vit; quem Circe Solis filia diligebat irataque Scyllae fontem in quo lavari solita erat
venenis infecit. Ubi illa descendens ab inguine lupis canibusque marinis in-
serta est. Scylla enim Graece quasi σκύλμον dicta est, quod nos Latine confu-
sionem dicimus. Et quid confusio nisi libido est. Quam libidinem amat Glaucus; Γλαυ-
κὸς
enim Graece lusciciosus dicitur, unde et glaucomata dicimus cecitatem. Ergo omnis
qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi
antidon quod nos Latine contraria videns dicimus; ergo lippitudo ex contraria visione nasci-
tur. Scylla enim in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque in-
guina sua necesse est misceat; iuste ergo lupis et canibus mixta, quia nescit sua alienige-
nis devorationibus saturare secreta. Sed hanc Circe odisse dicitur. Circe ut ante dictum est
manus diiudicatio vel operatio nuncupatur quasi χειρών κριτὴ. Laborem enim manuum
et operationem libidinosa mulier non diligit, sicut Terentius ait: ‘Ab labore proclivem ad
libidinem accepit condicionem, dehinc quaestum occipit
’. Hanc etiam Ulyxes innocuus
transit, quia libidinem sapientia contemnit.


De Mida rege et Pactolo fluvio

Mida rex Apollinem petit ut quicquid tetigisset aurum fieret; cumque prome-
ruisset, munus in ultionem conversus est, coepitque sui voti effectu torque-
ri; nam quidquid tetigerat aurum statim efficiebatur. Erat ergo necessitas au-
rea locuplesque penuria; nam et cibus et potus rigens auri materia marmo-
rabat; Itaque Apollinem petiit ut male desiderata converteret responsoque accepto, ut ter-
tio caput sub Pactoli fluminis undas subderet; quo facto Pactolus deinceps arenas au-
reas trahere dicitur. Sed evidenter poetae alluserunt argutiam, illa videlicet causa, quod
omnis appetitor avaritiae cum omnia pretio destinat fame moritur, quod et Mida rex


pagina successiva »
 
p. 145