BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 146

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


erat; sed collecta pecunarium summa, ut Solicrates Cizicenus in libris historiae scribit,
quod omni censu suo Mida rex Pactoli fluvium, (qui in mari decurrere solitus erat), per in-
numerabiles meatus ad irrigandam provinciam derivavit suaque expensa avaritia flu-
vium fertilem reddidit. Mida enim Graece quasi μηδὲν ἴδων, id est nihil sciens; avarus
enim tantum stultus est, ut sibi prodesse non norit.


De Vulcano et Minerva

Vulcanus cum Iovi fulmen efficeret, ab Iove promissum accepit ut quidquid
vellet praesumeret. Ille Minervam in coniugium petiit; Iuppiter imperavit ut
Minerva armis virginitatem defendisset. Dumque cubiculum introirent, certan-
do Vulcanus semem in pavimentum iecit; unde natus est Erichtonius ἔρις
enim Graece certamen dicitur, χθὼν χθονὸς vero terra nuncupatur. Quem Minerva in cista ab-
scondidit draconeque custode opposito Aglauro et Pandorae commendavit; qui primus cur-
rum repperit. Vulcanum dici voluerunt quasi furiae ignem, unde et Vulcanus dicitur ve-
luti voluntatis calor quasi βουλίκαπνος; denique Iovi fulgora facit, id est furorem con-
citat. Ideo vero eum Minervae coniugi voluerunt, quod furor etiam sapientibus sub-
repat. Illa vero armis virginitatem defendit, hoc est: omnis sapientia integritatem morum
suorum contra furiam virtute animi vindicat. Unde quidem Erichthonius nascitur; ἔρις enim
Grece certamen dicitur, χθὼν vero non solum terra, quantum etiam invidia dici potest, unde
et Tales Milesius ait: ὁ φθόνος δόξης κοσμικῆς φθαρσία, id est: invidia mundanae gloriae con-
sumptio. Et quidnam aliut surripiens sapientiae furor generare poterat nisi certamen in-
vidiae. Quod quidem sapientia, id est Minerva abscondit in cista, id est in corde celat; er-
go Minerva draconem custodem adponit, id est perniciem; quem quidem duabus commen-
dat virginibus, id est Aglauro et Pandorae. Pandora enim universale dicitur munus,
Aglauro vero quasi ἀχόληθον, id est tristitiae oblivio. Sapiens enim dolorem suum aut
benignitati commendat quae omnium munus est aut oblivioni sicut de Cesare dictum est:
Qui oblivisci nihil amplius soles quam iniuras’. Denique cum Erichthonius adolesceret,
quid invenisse dicitur? Nihilominus currum, ubi invidiae semper certamen est; unde
et Virgilius: ‘Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos’. Inspicite quan-
tum valeat cum sapientia iuncta castitas, cui flammarum non praevaluit Deus.


Dionysius

Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum ful-
mine veniens, crepuit; unde pater puerum tollens in foemore suo misit, postea Maro-
ni postea nutriendum dedit. Hic Indiam debellavit et inter deos deputatus
est. Itaque cum Semele quatuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele
et Agave. Qud sibi haec fabula sentiat, exquiramus. Quatuor sunt ebrietatis genera, id
est prima vinolentia, secunda rerum oblivio, tertia libido, quarta insania; unde et no-
mina haec quattuor Bacchae acceperunt: Bacchae dictae sunt quasi vino vacantes, prima
Ino οἴνος Grece, Latine vinum dicimus, secunda Autonoe quasi αὐτονοὴ, id est seipsam non
cognoscens, tertia Semele quasi σωμάλυον quod nos Latine corpus solutum dicimus, un-
de et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agave
quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii violenta abscindit. Liber ergo pater di-
ctus est, quod vini passio liberas mentes faciat; Indos vero vicisse, quod haec gens valde
sit vino dedita duobus scilicet modis, sive quia fervor solis eos faciat potare sive quia
ibi sit seraptenum vinum vel Meroitanum, cuius vini tanta virtus est, quo vix quilibet
ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: ‘Indomitum Meroe cogens
spumare Falernum
’ aqua enim omnino domari non potest. Maroni etiam Dionysius
nutriendus datur quasi Meroni; Mero enim omnis nutritur vinolentia. Hic etiam tigri-
bus dicitur insedere, quod omnis vinolentia feritati semper insistat sive etiam quod vi-
no efferatae mentes mulceantur; unde et Liaeus dicitur quasi lenitatem praestans. Iuvenis
vero ideo pingitur Dionysius, quia numquam ebrietas matura est; ideo etiam nudus,


pagina successiva »
 
p. 146