BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De divinatione per somnum » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 27

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Probatur assertio quinta.
Si ergo libertas Philosophandi plus viget in Christianismo, quam in
caeteris nationibus, ut probatum est; quicunque philosophantibus le-
ges et metas praescribit ex proprio arbitratu, tanquam ex Sanctae Scripturae de-
cretis, non aliter sentiendum docens ac ipse sentit, et scripturas uni tan-
tum sensui sui ipsius aut alterius philosophi subiicit et coarctat; is non
modo irrationabiliter et perniciose, sed etiam impie se habet: quippe
quia scripturas sanctas ludibrio philosophorum et irrisionibus gentilium
ac haereticorum exponit; quibus etiam aditum ad fidem praecludit, nec
vocat ad arcem, sed evocat ab arce fidei, infideles; et spiritui sancto simul
iniuriam facit.Cuius sermo cum sit praegnantissimus et faecundissimus
(teste Augustino de doctrina Christiana, et Chrysostomo super psalmos,
Ambrosio et Origene in omnibus operibus ipsorum, et Gregorio 15 mo-
ralium) redditur hac de causa sterilissimus. Faecundissimus autem est non so-
lum in sensu mystico, sed etiam in litterali, ut Augustinus docet in 1 de trinite
et Divus Thomas in 1 quaestione 1, articulo 10 et Caietanus Cardinalis ibidem. Patitur e-
nim omnes sensus et expositiones, quae aliis scripturas textibus non con-
tradicunt directe vel indirecte, ut habetur in quaestione 32 articulo 4
Huiusmodi praeterea multiplicis expositionis eam reddit causam Divus
Thomas opusculo 10 quaestione 18 quam pridem dixerat Augustinus 1 super Genesim ad
litteram Multis, inquiens, exitibus sacrae scripturae verba exponuntur, ut se ab irrisione
cohibeant inflati literis secularibus
. In libro vero de trinitate ut variis viis cavilli
haereticorum eludantur, idem fieri docet. Item Divus Thomas in eiusdem
opusculi prooemio: Hoc in principio protestor, quod plures horum articulorum
ad fidei doctrinam non pertinent, sed magis ad philosophorum dogmata. Multum
autem nocet talia, quae ad pietatis doctrinam non spectant, asserere vel negare, qua-
si pertinentia ad sacram doctrinam. Dicit enim Augustinus in 5 Confessionum Cum
audio Christianum aliquem ista (scilicet quce philosophi de coelo et stellis et de so-
lis lunaeque motibus dixerunt) nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter in-
tueor opinantem hominem: nec illi obesse video, quum de te, Domine creator o-
mnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae ignoret: obest au-
tem, si haec ad pietatis doctrinam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare au-
deat, quod ignorat. Quod autem obsit manifeste (subsequitur Divus Thomas) mani-


pagina successiva »
 
p. 27