BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Sophistici elenchi » Svetonius Tranquillus, Gaius - De vita Caesarum » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 30

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


fidem in ecclesia militanti, quemadmodnm fortassis est in triumphanti.
Alioquin errores in physiologia sanctorum, deprehensi, eos haereticos esse
probarent. Item si falsa invenietur, non perdurabit. Quapropter arbitror,
non debere hunc philosophandi modum vetari; tum quia avidius ab hae-
reticis amplexabitur, et nos irridebimur scimus, quantopere conquesti
sint Ultramontani ob determinationes quasdam in Concilio Tridenti-
no factas. Quid facient, cum contra physicos et astronomos nos insurge-
re audient? Nonne statim acclamabunt, quod naturae, nedum scripturae,
vim inferamus. Scit haec Cardinalis Bellarminus, tum quia Augustinus
et Thomas sentiunt, ut probatum est, permitti debere, sicut permittitur,
dicere coelum esse de quinta essentia, et dies a planetarum dominiis no-
minari, ut notat Divus Thomas in opusculo 10 articulo 39 sicut in proeemio definie-
rat.
Probatur assertio sexta.
Sexta assertio non indiget alia probatione. Palam enim est, quod nisi e-
videnter directe vel indirecte repugnet scripturis sacris, aut decretis
Ecclesiasticis, non sit falsitas contra doctrinam catholicam, et ut Divus Tho-
mas et Augustinus in assertione 4 allegata dixerunt, in his retinendis sit
assensus, et non temere pronunciandum intra Ecclesiam. Ex dictis patet,
quod doctores theologi multos errores amplexi sint ex philosophia gen-
tili, uillud de terra super aquas ex Xenophane; et quod antipodes non ex-
stent, et sol per boreales terrae partes noctu feratur et propter montes non vi-
deatur, ut Aristoteles 2 meteororum testatur; et quod sub zona torrida non sit habita-
tio; et quod paradisus terrestris sit in insulis fortunatis, aut in oriente apud
Chinenses, aut prope lunam; et alia huiusmodi nec tamen sint haeretici
post detectam falsitatem. Et falsitas in Galileo deprehendi non potest,
quoniam ex observationibus sensatis in libro mundano procedit, non ex o-
pinione: neque loquitur tanquam de fide, ut deprehensus ipse irrideri et
cum eo scriptura possit. Sed haec in solutione argumentorum, ubi,
quam perniciosa magis ex Aristotele recepta sint, etiam do-
cebimus, absque fidei incommodatione.


pagina successiva »
 
p. 30