BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 31

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Hypothesis tertia.
Haec oportet scire pro fundamentis, quicunque iudex esse velit in hac
causa. Et quoniam de scripturae sanctae physiologia controversia est
praesens, qui iudex esse cupit, debet, ut ex praedictis habetur, modum ex-
ponendi scripturarum sanctarum sensus mysticos et litterales omnes cal-
lere, secundum sanctorum patrum expositionem et naturae codicem, per
omnes scientias, praecipue physicas, et mathematicas observationes. Si-
quidem scriptura, quae est liber Dei, sacro libro Dei, qui est natura, non
contradicit. Hunc autem per oculatissimum hominem, per omnes scien-
tias versatum, oportet legi, ut utriusque libri concordias apparentes, et dis-
cordias latentes, examinare possit. Nec, prout Aristoteles aut alius decer-
nit, interpretari utrumque, sed omnium philosophorum dogmata scire,
et sicut legimus, in utroque libro Dei, propriis sensibus et patrum spiritu et
ecclesiae sanctae foecundissimo intellectu exponere debemus, ab omni in-
vidia et passione alieni, quae iudicium obnubilant et torquent: ne simus de
illorum iudicum numero, quos Horatius sigillat, de contemporaneo pro-
pterea male sentiente:
Aut quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt;
Aut quia turpe putant, parere minoribus, et quae
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.


Et Sanctus Hieronymus in epistola ad Magnum, cum declarasset, omnium phi-
losophorum disciplinis fuisse adornatos scriptores sanctos, addidit: Quaeso
ut suadeas eis (qui super praedictis eum reprehendebant), ne vescentium den-
tibus invideat edentulus, aut oculos caprearum talpa contemnat
. Non enim nisi ex
invidia, quod talia ipsi ignorent aut scire desperent, aut iterum fieri disci-
puli verecundentur quum nunc vocentur magistri, sublimioribus incom-
modos modernis ingeniis sese efficiunt.
Conclusio huius capitis tertii.
Ergo probatum est, quod nec zelus Dei sine scientia, ut dicebat Ber-
nardus, nec scientia sine zelo Dei possit de his iudicare: ac quae sint sci-
enda; et quo pacto zelandum pro Deo, non pro homine, prae oculis


pagina successiva »
 
p. 31