BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 36

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


centro mundi, est ignotum. At si tenebras infernales, exteriores a Christo
vocatas, extra mundum quis ponat, ut aliquando suspicatur Origenes su-
per Matthaeum
, et Chrysostomus opinatur super epistolam ad Roma-
nos: sequeretur, quod sint alia systemata extra mundum nostrum;quod cen-
sores in Galilaeo damnant; quia scripturam et sanctorum patrum codices
scrutati non sunt. At extra controversiam Chrysostomus super 1 ad Thessalonicenses
homilia 7de terra hoc tantum sciri posse dicit, quod sit frigida et sicca et ni-
gra, ultra nihil; et praecipue, quis locus eius et situs in mundo, etc. Ergo
non docet nos scriptura, quod sit in centro potius quam in circumferen-
tia. Uti et Chrysostomus incertum esse docet, an moveatur, an vero stet.
Nam ultra tres primo dictas conditiones, videlicet frigiditatem, siccitatem
et nigredinem, nihil sciri posse, definit. Cum Chrysostomo autem Theophy-
lactus est, et alii, ut Lactantius, Augustinus, Procopius, Diodorus et Eusebius:
et Iustinus contendit, non esse in centro. Nescio ergo, cur nostri nunc
theologi, absque praeviis demonstrationibus mathematicis aut experi-
mentis, et sine revelationibus, se pro certo scire arbitrantur, quod terra sit
in centro mundi et immobilis, et contrarium esse contra patres et scho-
lasticos, quos non viderunt. At si vera sit sententia eorum, qui infernum
in centro terrae nostrae ponunt in quo ignis cruciet damnatos, ut Grego-
rius et alii videntur sentire; tunc oportebit terram esse mobilem. Nam
Pythagoras, teste Aristotele, qui ponit in centro terrae locum poena-
rum, et ignem motus causam, ponit terram mobilem et animatam,
ut Ovidius quoque sentit in 15 metamorphoseon et Origenes super Ezechie-
lem, et Alexander Aphrodisaeus, et Plato. Sed Divus Thomas opusculo 11
articulo 24 quia sit contra naturam, nec possit miraculo tribui, ponit infer-
num alibi, et ignoratum. Oportet ergo, si est in centro terrae, terram esse
intus calidam, et mobilem secundum Gregorium et alios poni ex ratio-
ne Sancti Thomae. Non ergo repugnat positio Galilaei Sancto Gregorio, sed A-
ristotelismo.
Quod vero coelum stellatum sit immobile, docent Procopius, Diodorus,
Eusebius et Iustinus, et Chrysostomus ibidem et in homilia 12 ad populum
Antiochenum, et in homilia 14 et 27 super epistolam ad Hebraeos, probat ex
scripturis et rationibus, quod caelum sit immobile. Nam dicit Apostolus Hebraeorum
8 loquens de coelo, quod sit tabernaculum sacerdotis Christi, quod fixit
Deus et non homo
: ubi fixum pronunciatur coelum et non mobile, sicut et in capite


pagina successiva »
 
p. 36