BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 37

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


12 Augustinus vero in 2 super Genesim ad litteram capite 10 narrat,a mathematicis
sui temporis, certissimis demonstrationibus esse probatum, quod coelum
sit immobile: nec debere philosophos in his repudiari, nec satis ample-
cti, ne derisioni theologiam et nos ipsos demus. Praeterea praefati patres
putant, coelum non esse mobile nec rotundum, quia alias contradicatur
prophetis et Moysi, et Psalmo 103 qui iuxta litteram Chrysostomi ait, Sta-
tuit caelum tanquam testudinem, et extendit ipsum tanquam tentorium
. Et hanc
fuisse olim controversiam inter Christianos et gentiles, Iustinus memorat.
Copernicus autem hoc probat ex nomine, quia omnia caelat. Nos etiam
cum Basilio, quod sit caloris opere extensum. Praeterea Beda et Strabus et
praedicti patres dicunt, coelum stellatum esse id, quod Moyses vocat fir-
mamentum, ex quo vocabulo probant illi, quod sit firmum et stabile. Ete-
nim et Paulus ait, fixit illud Deus: Et David: Verbo Domini coeli firmati sunt.
Quod si moderni contradieunt, non propterea erit haeresis. Unde mirum,
quod dogma Galilei putant esse contra omnes patres, cum contrarium
patres senserint. Imo fuisse hanc ipsorum opinionem communem, testa-
tur Sixtus Senensis in bibliotheca sancta. Tandem Petrus Lombardus,
magister omnium scholasticorum, qui doctrinas patrum callebat, 2 sententiarum
distinctione 14 Cuius, inquit, figurae sit coelum, spiritus sanctus dicere noluit. Mox quae-
rens, utrum sit fixum an mobile, utrumque dici posse ex scriptura affirmat;
prius quidem, quia vocetur firmamentum; posterius, quia stellae in eo, non
ipsum, moveri videantur, possitque stare coelum, et stellae moveri, quum
non sint sicut nodus in tabula. Et ita visui, videnti motum stellarum et textui,
ponenti firmitatem, ut potest, satisfacit. Ergo inclinat ad sententiam Ga-
lilei. Non ergo apud patres est determinatum, nec apud scholasticos, quod
terra stet, et coelum moveatur, ut dicunt adversarii.
Tertium probatur. Sanctus Thomas super librum 2 de coelo, a lectione 20 usque ad ex-
tremam, ubi Aristotelis hanc, de motu terrae et stabilitate firmamenti, o-
pinionem examinat, nunquam dicit, quod sit contra scripturam, ut in a-
liis dogmatibus philosophorum et Aristotelis annotare semper solet: nam
et huius rei causa suscepit onus exponendi Aristotelem. Imo in opusculo 10
articulo 16 ubi erat locus hoc docendi, utrum sit contra scripturam (quaerebat
enim, utrum terra circulariter moveatur aut possit moveri ab angelo), ait
hoc non nisi contra Aristotelem esse, non contra scripturam. Non enim,
si ordo universi positus a Deo non variatur, propter aliquod dogma de


pagina successiva »
 
p. 37