BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 8

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


minat. Moventur ergo. Item 3 Esdrae 4 Magna est terra, et excelsum est cae-
lum: et velox cursus solis convertit in gyro caelum in locum suum in una die
. Qua-
propter Galileus coelum stellatum immobile faciendo, aperte contra-
dicit scripturae Dei.
8. Praeterea ponit Galileus in luna et planetis aquas: quod falsum est;
quum sint incorruptibilis naturae, ut omnes scholastici cum Aristotele,
et coeli perpetuitas et immutatio per tot secula, contestantur. Ponit et-
iam montes in luna, et terras ibi et in caeteris: quod videtur nimis ange-
lorum domicilia vilificare, et spes nostras, in caelis positas, infrin-
gere.
9. Praeterea ex opinione Galilei sequitur, plures esse mundos et tellu-
res et maria, sicut ponit Machometus; et homines in eis habitantes, si in
syderibus sunt quatuor elementa, sicut in nostro mundo: si enim ex com-
pletis quatuor elementis quaelibet stella constat, erit sane quaelibet mun-
dus unus. Cum autem in scripturis non nisi de uno mundo sit sermo, et
de uno hominum genere, videtur contra scripturas sentire. Omitto, quod
rediret haeresis, quod Christus mortuus sit pro illis hominibus etiam
in aliis stellis: sicuti quidam olim Christum in altero hemisphaerio crucifi-
xum secundo putant, ut homines ibi habitantes, ibidem ut nostrates, sal-
varet. Oporteret etiam ponere cum Paracelso haeretico, alios in aere, in a-
qua, et sub terra homines, participes beatitudinis, dubios an ad redemptio-
nem et ipsi pertineant; contra quem Martinus Delrius Iesuita scripsit in
disquisitionibus magicis.
10. Praeterea non videtur posse absque ingenti scandalo de his disputa-
ri. Iam enim recepta est in scholis doctrina de caelestibus et de terra, con-
formis theologiae, uti scholastici docent. Igitur quicunque aliud docent,
videntur novam, ad theologiae scholasticae eversionem, sternere viam, et
super alios superbire.
11. Praeterea in scripturis admonemur, Altiora ne quaesieris; et Noli sapere
plus quam sapere oportet
; et, Non transilias terminos quos posuerunt patres tui; et,
Scrutator maiestatis opprimetur a gloria
. Contrarium autem videtur efficere
Galileus, caelestia suo supponens ingenio, totamque mundi architectu-
ram suo construens arbitratu. Rectius Cato praecepit,
Mitte arcana Dei, coelumque inquirere quid sit,
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.


pagina successiva »
 
p. 8