BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De partibus animalium » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 39

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


apparentiarum, satisfaciens scripturae de fixione firmamenti, ubi stellas po-
suit Deus, absque ulla extorsione aut absurditate, quam Divus Thomas olfe-
cit et tegit, ut solet, verenda patrum, ut in opusculo 1 de seipso testatur. Pa-
tres ergo, et scholasticorum magistri, Thomas et Petrus Lombardus, sunt
magis pro Galileo, quam contra eum, et istis scriptura magis, quam cen-
soribus Galilei, favet.
Ad tertium.
Ad 3. respondeo, quod in Psalmo dicaturfirmatus orbis terrae quoad si-
tum et ordinem quem servat firmum et perenniter sibi consimilem:
ut et similiter cum dicitur in alio, Fundavit terram super stabilitatem suam, non
inclinabitur in seculum seculi
, hoc intelligendum, nisi quandocoeli movendi
sunt, et terra in fine, ut ecclesia canit cum propheta, quam expositionem
adversarii concedant oportet. Ipsi enim qui firmamentum moveri statu-
unt, argumento respondeat, propterea dici firmamentum, quia servet ean-
dem ordinis firmitatem etiam in motu. Praeterea in Iob legimus, quod
coeli solidissimi quasi aere fusi sint; et tamen Basilius docet, ex subtilissimo
igne factos, per autoritatem Isaiae; et firmitatem eorum aliter exponit.
Praeterea pro Galileo dicitur et pro Chrysostomo illud Proverbiorum 8 Quan-
do praeparabat coelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; quando aethe-
ra firmabat sursum, et librabat fontes aquarum
. Ubi aethereum coelum firma-
ri a Deo habemus, et fontes libratos, ut infra etc. Et David, Verbo Domini
coeli firmati sunt. Ergo non plus de firmitate terrae, quam de firmitate coeli,
in scriptura legitur. Nec propterea contrarii dicuntur scripturae Dei, qui
caelum mobilitant: ergo neque, qui terram: nam utrumque sensum pati-
tur. Praeterea in Psalmo 135 scriptum est, Qui firmavit terram super aquas. At
impugnatores Galilei negant vere ly super aquas: eadem ratione negat
Galileus ly firmari; sed apparenter dici itidem contendet. Illud autem, ter-
ra in aeternum stat, sine dubio de statu contra mortem dicitur. Nam alia
moriuntur, alia generantur, ait Salomon; terra autem stat, nec interit un-
quam interitu totali; vel stat in ordine suo. Nam si gehenna est in centro ter-
rae, ut plurimi credunt et est vulgaris sententia, oportet quasi de fide (si valet
ratio Divi Thomae) terram in centro suo calidam ponere extra centrum mundi, et
mobilem, qualis est ignis et animatae rei natura. Propterea si Divo Thomae in


pagina successiva »
 
p. 39