BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Prose » Varchi, Benedetto L'Hercolano - p. 763 » Gregorius Nazianzenus - Orationes » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 40

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


opusculo 11 articulo 24 non videtur gehenna esse in centro terrae, quoniam pu-
tat terram esse frigidam, et ad eius centrum omnia pondera mundi ten-
dere, et uniuersum non posse suo fine fraudari; nec potest miraculum da-
ri, quoniam hoc fuit in constitutione (Praeparata est enim ab heri Tophet, di-
citur Isaiae 30); in constitutione autem non fit miraculum, sed natura, te-
ste Augustino. Ergo debet Sancto Thomae vel terra esse calida, mobilisque et-
iam in peripheria, vel infernus non est in ipsius centro.
Ad quartum.
Ad quartum, ut ex dictis patet et textu Salomonis, eximitur ibi terra a
motu corruptionis per ly stat, sive ab interitu, non autem a motu lo-
cali. Dicit enim, Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum
stat
, idest, non interit. E contrario enim dicitur in Iob de homine corrupti-
bili, nunquam in eodem statu permanet. Illud vero, quod de ortu et renascen-
tia solis et gyro per aquilonem additur in textu Salomonis, plures reci-
pit sensus, sine scripturarum eversione. Augustinus enim et Lactantius et
alii exponunt, quod non sub terra gyret, sed a latere terrae aquilonaei, et
obiectu magnorum montium a nobis illic non conspiciatur: sicut antiqui
philosophi et Xenophanes, negantes exstare antipodas, dixerunt (ut A-
ristoteles narrat in 2 meteororum), quos Augustinus approbat, quoniam
antipodas itidem nullos agnoscit. Divus Thomas opusculo 10 articulo 28 interpre-
tatur de spiritu angelico movente solem, ad mentem Ptolemaei. Idem fa-
cit in opusculo 11 articulo 6. Et tamen ait ibidem, quod, quo plures habeat scri-
ptura expositiones in hoc textu et aliis, eo plus evadat irrisionem phi-
losophorum secularium. Quapropter hunc textum possem ego aliter ex-
ponere ad evadendum irrisionem Germanorum, qui iam pro comperto
habent, terram moveri et solem in centro stare; ut Copernicus, Reinol-
dus, Stadius, Maestlinus, Rothmannus, Gilbertus, Kepplerus, et innumeri
Angli et Galli; ex Italis autem Franciscus Maria Ferrariensis, Ioannes Anto-
nius Maginus, Cardinalis Cusanus, Colantonus Stelliola et alii; ut dixi-
mus capite 3, 2 hypothesi: ex antiquis vero Pythagoras et omnes sequaces,
item Heraclitus et Aristarchus et Philolaus etc. quorum opinionem non
damnat ut haereticam Divus Thomas, ut patuit in responsione ad secundum.
Nec, si damnaret, subito haeretica esset. Nam Sanctus Chrysostomus dicit hae-


pagina successiva »
 
p. 40