BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - De unitate intellectus » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 41

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


resin esse contra scripturam et ecclesiam asserere plures coelos et orbes.
Philastrius haereticos facit, qui secum de mundi aetate non sentiunt. Am-
brosius haeresin esse putat, asserere solem non formaliter esse calidum. Et
quidam modernus haereticum facit qui lunam mutuatitio lumine lucere
dicit. Et Procopius eum, qui terram super aquas fundatam neget. Nec
propterea tamen sunt haeretici scholastici, qui in his omnibus contrariam
habent sententiam; cum ecclesia non determinet, et scriptura sensus plu-
res patiatur. Licet ergo Galileo aliter hunc textum exponere, videlicet quod
sol moveatur quoad sensum et apparentiam. Nam eodem modo Divus Tho-
mas, in 1 quaestione 20 articulo 1 ad 3 Moysen dicit loqui de his secundum quod sen-
sibiliter apparent, iuxta sensum popularem non philosophicum. Et in re-
sponsione ad 5 ibidem, respondet cum Chrysostomo, quod luna vocetur
luminare magnum a Moyse propter effectum respectu nostri, et secundum
sensum nostrum, cum sydera multa sint maiora luna. Et profecto si quis
homo habitaret in Iovis actro, is diceret: Fecit Deus quinque luminaria ma-
gna, Solem luminare maius, et Medicaea sydera quatuor luminaria minora: sunt e-
nim illa sydera Medicaea ad sensum habitantium in Iove, quanta et sicut
est luna ad sensum nostrum qui habitamus in tellure. Unde et lunae Iovis
quatuor a mathematicis ponuntur, et duae lunae circa Saturnum, uti Ve-
nus et Mercurius circa solem. Sic igitur tota scriptura (ut probavimus in
2 hypothesi ex dictis Chrysostomi, Augustini, Thomae, Origenis, Bedae
et omnium patrum), sermonem suum in grammatica et sensu exteriori
sensibus popularium adcommodat. Tradidit tamen disputationi homi-
num Deus mundum, primam suam scripturam: sic disputationi sapien-
tum sensus alios secundae suae scripturae, intra tamen ecclesae limites. Sic
Christus, Dei sapientia incarnata (ut docebat Origenes), hominem se
rudibus et pueris, prophetam doctoribus, Deum viris spiritualibus osten-
debat. Mundus autem est sapientia creata materialiter, et ostensiones habet
plures, pro plurimorum capacitate. Sic scriptura sapientia scripta.
Ad quintum et sextum.
Propterea ad 5. et 6. respondeo negando, quod ex solis mansione in cen-
tro miracula illa duo Iosue et Ezechia; destruantur. Dicitur enim sol
stetisse et reversus esse ad sensum nostrum; cum verum sit, terram stetisse


pagina successiva »
 
p. 41