BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De insomniis » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 44

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


De cursu veloci solis in Esdra sufficit ut intelligatur motus circumgy-
rationis in ipsum, quem Telesius probavit sensatis experimentis et Ga-
lileus ex nubecularum in sole circumvolitantium motu. Movetur ergo
sol in se, non circa terram: et hoc satis: vel dicas, ut supra, apparen-
ter.
Ad octavum.
Ad 8. respondeo. Tantum abest ut sit contra scripturas, ponere aquas in
coelestibus, ut potius contrarium sit contra scripturas et fidem catho-
licam. Ergo et terras ibi esse oportet, cum aquas non nisi in terrae soliditate
contineantur, non autem in tenuitate caeli subtilissimi, nec in stellarum
calore, dissolvente eas in fumum, quamvis glaciatas eas quidam theolo-
gi propter hunc metum ponant.
Porro Moyses ait Genesis 1 quodfirmamentum dividat aquas quae sub
firmamento sunt, ab his quae super firmamentum. Et David in Psalmis
ait, Extendens coelum sicut pelles; qui tegit aquas superiora eius: et alibi, Aquae, ait,
quae super coelos sunt, laudent nomen domini
, et Daniel in cantico idem repe-
tit, et tota scriptura. Unde Origenes, quiaquas super coelos inter-
pretatur angelos aqueos, oppugnatur a Sancto Basilio. Et Sanctus Augustinus,
qui id semel sic exposuerat libro 13 confessionum, se retractat libro 2 re-
tractionum 6.
Sanctus Thomas in 1 quaestione 68 triplicem ponit opinionem de substantia firma-
menti. Primam Empedoclis et Pythagoraeorum caeterorum, quod ex qua-
tuor elementis illud componant: et secundum hanc sententiam plane et
sine difficultate haberi docet sensum scripturae in duabus positionibus
Moysis, videlicet et de aquis realibus in coelo ac syderibus, et quod firmamen-
tum sit factum secundo die, quamvis coelum dicatur a principio factum,
et firmamentum die secundo factum vocatur a Deo coelum. Secunda est
Platonis, quod sit de natura ignis. (Ego tamen in Timaeo video senten-
tiam et rationem Platonis, quod sit ex quatuor elementis: licet et Fici-
nus flores elementorum ibi interpretetur, videlicet aquae transpicuitatem,
terrae soliditatem, aeris mobilitatem, sed ignis tantum veritatem in calo-
re et luce. Divus Thomas vero Platonem ipse non legit, ut ipse fatetur; nondum enim
venerat in latinum). Sed secundum hanc sententiam textus Moysis in duobus


pagina successiva »
 
p. 44