BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 45

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


non consonat, ait Divus Thomas. Primo, quoniam secundum intentionem
Platonis facere firmamentum, est facere elementum ignis. Productio
ergo elementorum est opus creationis, quae intelligitur tota cum dicitur,
In principio creavit Deus coelum et terram. In diebus enim solum de ornatu est
sermo, secundum omnes patres. Unde sequitur inconveniens, quod fiat
secundo die. Sic enim erit opus ornatus et non creationis. Item si utro-
bique pro eodem sumitur, erit nugatio quia ponitur fieri elementum i-
gnis post factum elementum ignis. Secundo, quoniam aquae super coelos
non recte de veris aquis possunt exponi: quomodo enim igneum firma-
mentum compatiatur secum aquas. Et propterea Basilius et Chrysosto-
mus, qui hanc de igneo caelo sententiam tuentur, respondent his Divi
Thomae obiectionibus. Et ad primum quidem Chrysostomus, quod vi-
delicet Moyses primo in genere dixerit, fecit Deus coelum et terram; deinde
sigillatim, quomodo facta sint. Basilius vero respondet, quod primo fit
sermo de caelo empyreo immobili, in altero vero die de sydereo. Rursus
respondet ad secundum, quod aquae super firmamentum, sint ad tempe-
randum calorem empyrei, et sint glaciatae, propterea nec defluant. Et i-
terum, quod firmamentum possit intelligi aer crassus, et quod aquae plu-
viales super ipsum fiant, ideoque dictum, aquae super caelos etc. Nihilomi-
nus contendit ipse et Ambrosius et Magister, esse veras aquas. Idem facit
Sanctus Bonaventura, idem Beda, et plurimi ex patribus: qui etiam coelum sy-
dereum de aquas factum fuisse putant, et glaciales aquas super ipsum es-
se. Augustinus vero, qui 2 super Genesin capite 3 concedit,sydera de igne
facta esse, et coelum sydereum esse igneum, mox rapitur ad opinandum,
quod aquae super coelum minutatim cum vaporibus crassis super aerem,
quod potest etiam dici firmamentum, eleventur. Et Magister sententia-
rum hanc opinionem recitat, nec reprobat. Unde variis modis torquen-
tur patres et scholastici ad salvandum textum Moysis ab absurditatibus,
quae sequuntur, si coelum sydereum ponatur mobile, non ex elementis
compositum. Tertiam opinionem adducit Divus Thomas, quae est Aristote-
lis, quod scilicet coelum sit quinta essentia inalterabilis. Et secundum hanc fa-
tetur quod longe minus possit salvari textus scripturae. Nam firmamen-
tum dicitur factum ex materia prius existente, die secundo, materia au-
tem in die primo. Vel potius, ut Divus Thomas ait, ante omnem diem facta
est, cum dicitur, In principio creavit Deus coelum et terram: terra autem erat


pagina successiva »
 
p. 45