BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


vitate Dei,ponit coelum empyreum idem cum sydereo, ex dictis Porphyrii, et
dici ait empyreum, id est, igneum: sydera autem ex igne sunt. Et Sapientiae 18 dicun-
tur stellarum limpidae flammae. Item dicitur aethereum ab inflammatione se-
cundum Augustinum, non a velocitate motus, ut Aristoteles putabat. Praeter-
ea empyreum est igneum: ignis autem est, moveri semper, ut in quaestionibus
physicis probavimus, unde privatus motu exstinguitur secundum Aver-
roem, et propterea fertur coelum in gyrum, quia igneum est nec potest tor-
pere, ut Plotinus 2 enneade dicit, et Zenocrates et Porphyrius, respon-
dentes Aristoteli, qui putavit, in sua sphaera naturaliter quiescere; sed contra
naturam a coelo moveri in gyrum. Igitur non recte ponitur empyreum, id est, i-
gneum, aliud a sydereo coelo, quod prae omnibus calore et luce manifesta vi-
get. De illo supra sydereum posito nescimus an luceat, nedum an calefaciat:
cum ad nos non transeat lux, et sit imaginarium. Propterea nec Basilius con-
fidit positionem hanc tueri posse idcirco per firmamentum deinde aerem
commentatur. Sed hoc ad fugiendum argumenta pulcrum est; non tamen
satis ad textum Moysis. Non enim aquae sunt super aere nubilosae ullae, nisi
vapores, qui de terra elevantur. Vapor autem non est aqua, licet de ipso ge-
nerari possit aqua. At etiam de aere generatur secundum Divum Thomam et
Aristotelem; qui etiam fontes in cavernis terrae ex aere generat, et perpe-
tuat. Ergo non vere aquas super firmamento ponit Moyses: sed materiam,
de qua non magis aqua, quam aer et ignis generari potest secundum Divum
Thomam et Aristotelem. Ergo non dividit aquas ab aquas, sed quodlibet
firmamentum a quolibet, et quilibet posset fingere quicquid vellet, et vo-
cabulis abuti, vocando ignem lignum, et aquam vaporem, etc. Aut erit
generatio, non transmutatio, sed segregatio, ut antiqui docuere, quos A-
ristoteles et Divus Thomas condemnat: de quorum sententia vide quaestio-
nes nostras, et metaphysicam. Item nec super aerem crassum sunt vapo-
res aquei, sed in ipso crasso: quare non dividit aquas ab aquis. Eisdem pre-
muntur incommodis, qui caelum ponunt diaphanum, et ideo persimile aquis
et crystallo. Non enim haec similitudo dat esse, quod nomen aquae signifi-
cat. Et aer enim et sol diaphani sunt; nec tamen propterea aquei. Videtur
etiam ficta sententia, ex autoritate scripturae non habens ortum, sed ex difficul-
tate, quam incurrimus dum nolumus exponere Moysen secundum Pytha-
goricam philosophiam, sed secundum Aristotelicam et Plotinicam: nam Plato Py-
thagorae subscribit, Plotinus vero ad igneam dumtaxat naturam coelum reduxit.


pagina successiva »
 
p. 47