BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Quod vero adducunt remedium de veris aquis glacialibus, non valet,
nisi ponantur sydera esse systemata, in quibus sunt aquae naturales, sicut
in tellure; quae propter aquas et aeres, lucem reflectentes, videntur acco-
lis aliarum stellarum esse sydus, ut luna nobis. Mirum praeterea quod cum
igne, absque ordine systematis, stet aqua glacialis adhaerens, nec liquescat,
solvaturque in ignem: miraculum enim Augustinus heic non admittit.
Miratur et ipse Basilius, sed putavit meliora non posse inveniri. Quae au-
tem adducuntur ad salvandum textum ex sententia Aristotelis, longe
absurdiora sunt, ut fatetur Divus Thomas. Nam primum argumentum con-
tra Aristotelem putatur a Divo Thoma insolubile, si sex dies naturales ac-
cipiantur, et non angelici, ut universi patres, Chrysostomus Beda, Hieronymus,
Origenes, Gregorius, Ambrosius, Basilius, Procopius, et omnes reliqui,
excepto Augustino, secundum quem per dies angelicos aegre concor-
datur Aristoteles cum Moyse. Ergo ne omnes patres condemnabimus
imperitiae et impietatis, quod admiserint impossibilia et pugnantia et fal-
sa, ut Aristotelem defendamus et in cathedram Christi ponamus super
sanctos doctores? Absit tantum scelus et stultissima caecitas. Item non
potest secundum Aristotelem poni aqua super coelos ullo modo, nisi ad
aequivocationem, si ponantur spirituales aquae. Sed hoc exploditur ab
omnibus patribus: nam etiam corporales univocas oportet ponere, si ve-
limus Christiani esse et non Aristoteli. Et pro nobis sunt etiam Rabbi-
ni Hebraei, et Pythagorici philosophi; nedum Basilius et Ambrosius cum
aliis patribus et scholasticis. Item contra utrasque sententias remedia ea-
rum parvi pendens Divus Thomas ait, impossibile esse vapores e terra super
coelum sydereum elevari, si sit de quinta essentia aut igneum: imo etiam,
si esset de natura quatuor elementorum, tum ob distantiam, tum quia
mutantur in aliud ens, et non sunt minutiae aquarum, nisi apud Anaxa-
goram et Empedoclem: de quibus alibi disputavimus. At si horum opi-
nionem sectemur, sufficit elevare ex syderibus ipsis vapores, si sunt syste-
mata quale nostrum, ex quatuor elementis.
Tandem quod addit Divus Thomas ex Augustino pro Aristotele tuendo,
non satisfacit. Non enim Moyses per firmamentum dividit materiam
primam, sed aquas veras, ut omnes patres testantur. Et absurdum videtur
dicere David Qui tegis aquis superiora eius, id est, materia prima tegis coe-
lum: et iterum, Aquae super caelos laudent nomen Domini. Quomodo enim ens


pagina successiva »
 
p. 48