BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pietro d'Abano - In Problemata » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 50

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


aereis, ut Augustinus: ergo etc. Item Galileus ostendit in luna montes: et
Genesis 49 et Deuteronomii 33 fit mentio pomorum et montium et collium in cae-
lestibus: ergo convenit illi. Quapropter quia sacra scriptura ad literam
in suis textibus omnibus cum solo Empedocle convenit, cum aliis vero
non nisi mystice aut violenter, Empedocles autem Pythagoraeus fuit, uti
Galileus; ergo Galileus laudari debet, qui post tot secula vindicat scriptu-
ram per sensatas experientias ab irrisione et torsione; ostenditque, sapi-
entes huius mundi insipientes fuisse, et sacram scripturam non illis, ut us-
que modo, sed illos sacrae scriptura obsequentes fieri debere. Nec vilifi-
unt sic domicilia nostra. Homines enim super sydera elevabuntur cum
Christo capite, supraque omnes coelos. Hinc ergo elucescit nos illis esse
meliores.
Ad nonum.
Ad 9. Negatur consequentia. Non enim plures mundos ponit Gali-
leus, sed omnia systemata sub uno et intra unum athera fere immen-
sum. Theologi vero ponunt tres mundos, primum elementarem, secun-
dum coelestem, tertium super coelestem seu spiritualem, cum Sancto Basilio et
Clemente. Horum instar fabricatum esse Moysis tabernaculum triplex,
ostendunt Philo, Iosephus, Clemens Alexandrinus, Hieronymus, et Six-
tus Senensis. Galileus autem de his nihil theologice tractat, sed per mi-
rabilia instrumenta stellas, olim occultas, nunc manifestat, docetque, pla-
netas persimiles lunae esse, et accipere a suo sole lucem, et alios rotari cir-
ca alios, et in coelo mutationes elementorum fieri, et vapores ac nubes in
stellarum ambitu, multaque systemata inveniri: ita ut quasi manibus palpe-
mus, vera retulisse Moysen de coelis caelorum et de aquis et montibus et
de aliis rebus in syderibus; ac sciamus, iuxta literam absque violentia et
tortura et fictis imaginibus scripturam exponere, et a philosophorum ca-
lumniis vindicare, qui quia ista non credebant, inde cogebantur recurre-
re ad sensum mysticum, uti nunc facit haeresis Persiana in exponendo
Machometis impossibiles fictiones de coelis et divinis rebus. Praeterea
sciendum, quod nullibi inveniatur decretum in canonibus ecclesiae, non
esse plures mundos. Nec Divus Thomas dicit hoc esse contra fidem in 1 quaestione
47 articulo 3 ubi hoc inquirit. Locus autem Ioannis, Mundus per ipsum factus est,


pagina successiva »
 
p. 50