BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Biblia, 1 Cor » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 51

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


non negat, quod alii mundi et secula per ipsum facta sint, sed tantum affir-
mat quod mundos noster per ipsum factus est. Probat autem recte Divus Tho-
mas, quod plures mundos absque ordine ad unum ponere, ut fecerunt De-
mocritus et Epicurus, error sit in fide. Nam ex hoc sequitur, casu fieri mun-
dos, ut illi volunt, absque ordinatore Deo. Sed ponere plura systemata
parva intra unum maximum, ordinata ad Deum, nequaquam est contra
scripturam, sed tantummodo contra Aristotelem. Nam etiam ratio Sancti
Thomae (quod non sit possibile esse aliam terram in aliis mundos praeter
istam, quoniam illae terrae ad istam venirent et suos reliquerent locos),
ex Aristotelis libro 1 de coelo est deprompta, et nihil valet. Non enim cor
meum vadit ad locum cordis tui. Omnia suo in centro constabiliuntur,
et propria partium consimilitudine servantur et gaudent. Ad centrum
lunae lunaria, ad Mercurii Mercuralia contendunt extra circulum suum
non olfaciunt aliquod melius pro se. Et cur, si stellae sunt eiusdem natu-
rae in Peripato, non tendunt altera in alteram, et partes huius ad il-
lius.
Praeterea Universitas Parisiensis inter articulos correctione dignos in
Divo Thoma ponit hunc, quod videlicet non possit esse alia terra. Sic enim li-
gatur potentia Dei. Non enim de naturali, aiunt, sermo est in theologia,
sed de divina. Sed profecto nec Divus Thomas hoc, ut illi impingitur, de po-
tentia Dei intellexit (et si omnino, uti debebat, se non declaravit), quum
alibi contrarium statuat, posse videlicet Deum facere plures mundos et ter-
ras, sed ex ordinaria philosophia Aristotelica, ut notat etiam Caietanus.
Imo in 1 de coelo, ubi hoc examinat Aristoteles, ibi Divus Thomas docet,
nequaquam esse contra fidem, sed contra Aristotelem hoc dogma. Illud etiam
de pluribus hominum speciebus, et quod Christus sit alibi mortuus, non se-
quitur ex dictis Galilei: nec valet consequentia contra alios. Non enim ve-
rum est, quod sit mortuus in altero hemisphaerio, quod propter hoc argu-
mentum extare negabatur a multis theologis, etiam ab Augustino, contra
quam experientia hodie ostendit. Nec homines, si qui essent in aliis syde-
ribus, peccato Adae, a quo non habent originem, infecti, ut redemptione indi-
geant, fuisse possunt, nisi alio peccato laborent; unde cogeremur exponere
illud Ephesium 1 et Colossensium 1 reconcilians in sanguine suo, sive quae in coelis, siue quae in
terris
, etc. Sed haec ignoramus; ideo stamus in antiqua expositione Patrum.
At vero Galileus, in epistolis de solaribus maculis, expresse negat homines


pagina successiva »
 
p. 51