BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Biblia, 1 Cor » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 11

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


teponunt, quando iam sepulta veritas elucescit: non sic autem maiores
nostros peccasse, quoniam nondum terra nova, et systemata caelestia,
novaque phaenomena propalata fuere, nec concordia scripturarum cum
huiusmodi philosophia.
7. Tandem cum theologi, a tempore Casellae et Francisci Mariae Fer-
rariensis usque ad nos, hanc astronomiam non modo non condemnave-
rint, sed imprimendam decreverint, nec recentioribus sint minores; vi-
dentur non ex zelo doctrinae Christi; sed vel ex invidia vel ex inscitia
oppugnatores Galilei insurrexisse.
8. Item vocatur in Sancta scriptura coelum sydereum Firmamentum, quia stat.
Ergo terra movetur. Ergo et sol centrum. Nam sic omnia phaenomena et
principia mathematicorum salvantur, ut probat Copernicus, et sequa-
ces; imo Ptolemaei sequaces idem fatentur.
9. Item nubeculae in sole, et novae stellae in caelo sydereo, et cometae su-
per lunam, indicant palam, sydera esse systemata.
10. Item non posse textum Moysis recte satis exponi, nisi sydera sint sy-
stemata, probabimus infra, ex doctoribus sanctissimis.
11. Item Sanctus Iustinus, in quaestionibus ad orthodoxos, docet, inter Christianos et
gentiles esse controversiam de coeli figura; his asserentibus esse sphaeri-
cam et mobilem; illis camerae instar et immobilem. Aliique doctores vo-
cant coelum Firmamentum propterea quod immobile est.

Caput III
Hypotheses tres praestruuntur decisioni duplici, postea sub-
sequuturae.


Argumentis utrimque propositis pro veteribus et modernis theolo-
gi, Galileum defendentibus et oppugnantibus, respondebo, sed ia-
ctis heic prius solidis, probatissimisque fundamentis sive hypothesibus,
ex sanctorum doctrina, et naturae decretis, et nationum consensu.
Prima hypothesis.
Quicunque quaestionis, etiam ad religionem vel ex parte spectantis,
iudices fieri volunt, zelum Dei habere debent, et scientiam, ut do-
cet Sanctus Bernardus in apologia,ex dictis apostoli ad Romanos 10


pagina successiva »
 
p. 11