BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 12

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Probatur prior pars huius copulativae. Qui enim scientiam habent
absque zelo Dei, hominibus in tribunali vel gymnasio regnantibus adu-
lantur; ac proinde pro veritate definire non audent; ut Ioannis 12 dici-
tur: Ex principibus multi crediderunt in Iesum, sed propter Pharisaeos non confi-
tebantur, ut e synagoga non eiicerentur; dilexerunt enim gloriam hominum magis,
quam gloriam Dei
. Item Apostolus Romanorum 1, Philosophos condemnat, quod, cum Deum
cognovissent, non tamen sicut Deum honorificassent: sed Diis falsis sacri-
ficassent, quoniam, ut Plato quoque in Apologia pro Socrate, et Xenophon,
et Cicero et Plinius et alii narrant, timebant ne criminis haereseos accusa-
rentur apud senatum; multique eorum, tanquam impii interficiebantur.
Alii vero, quoniam ex opinione, quam vulgus sectatur, pecunias lu-
crantur et honores, sic eam defendunt, ut videantur publicae utilitati
saltem consulere; nec pro veritate et iustitia certant, aut laborant, sed
pro gloriola et ventre ; et relicto proprio iudicio in crimen transeunt a-
lienum, ut dicit Leo Pontifex de Pilato; utque Apostolus ait, veritatem
Dei in iniustitia detinent; adeoque seipsos ita afficiunt, ut tandem videa-
tur eis vera opinio, quam ore defendunt, et corde negabant. Sic fit pestis
animorum, ut dicit Titus Livius, et nos in Antimachiavellismo.
Probatur posterior pars copulativae. Qui autem zelum Dei habent,
et non scientiam, quamvis sanctissimi sint, nisi a Deo expressam revela-
tionem acceperint, nequaquam de quaestione tali iudicare possunt.
Unde Apostolus Romanorum 10 testimonium perhibet Iudaeis, quod perse-
quuti fuerint Christianos ex zelo Dei, sed non secundum scientiam. De seipso
quoque testatur, quod putarit, se obsequium praestare Deo. Et quamvis
esset litteratus et eruditus in lege secus pedes Gamalilaeis, et in doctrinis
saecularibus, tamen ait: Ignorans feci, et in incredulitate mea: quia non per
omnia argumenta examinarat fidem Christianorum, sicuti debebat.
Praeterea Lactantius Firmianus et Sanctus Augustinus, cum essent sancti ac
docti, negaverunt antipodas, moti ex zelo Dei et scripturarum; sicut pa-
tet ex argumentis, quae inde educuntur; tum quia homines illi ex Adam
non traherent originem, quod est contra scripturam; tum quia sit im-
possibile, ex nostris illuc migrasse per Oceanum impertransibilem: alii
addunt, quia Christus heic et ibi crucifixus bis fuisset: quia scriptura di-
cat, coelum esse extensum sicut cameram, cuius basis tellus (ait Iusti-
nus) super qua aqua, et super hac coelum immobile. Nihilominus iam


pagina successiva »
 
p. 12