BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 13

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


videmus, falsas esse rationes hasce, ex defectu mathematicae et cosmo-
graphiae ortas; proptereaque scripturam quoque torqueri. Et sicut fal-
sa esse deprehenditur sententia Sancti Thomae, quod sub aequinoctiali non
extet habitatio hominum, idque phisiologiae et geographiae itidem de-
fectu et ex zelo Aristotelis cui magis credere voluit quam Alberti Magni
et Avicennae rationibus: ita eodem zelo scripturarum Sanctus Ephrem, Ana-
stasius Sinaita, et Moyses, episcopi Syri, in altero hemisphaerio toto posue-
runt paradisum terrestrem: non enim, nisi in spatio bene magno, aiunt,
quatuor illa paradisi flumina, et arbores tot tantaeque esse potuerunt.
Nihilominus iam deceptos eos, ex navigantium testimonio apparet. Re-
cte ergo diximus, quod sine scientia non recte iudicet etiam sanctus. Un-
de Divus Thomas in opusculo contra impugnantes religionem capite 11 quia
philosophabantur, ad hoc allegat glossam super Danielem 1 inquientem:
Si quis imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophiae
adversus philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? Et poeta
Comicus de tali iudice ait:
Dii immortales, homine imperito nihil iniustius,
Qui nil rectum, nisi quod placeat sibi ducit.

Secunda hypothesis.
Sex sunt, quae iudicem harum quaestionum scire oportet, ut possit
recte iudicare.
Primum, quod philosophia de rebus caelestibus et inferioribus neces-
saria sit theologo speculativo, contra sectarios disputaturo.
Secundum, quod nondum a philosophis scientia de coelestibus per-
fecta sit.
Tertium, quod neque sanctus Moyses, neque Dominus Iesus, nobis
phisiologiam et astronomiam aperuerint, sed Deus tradiderit mundum di-
sputationi hominum
, Ecclesiastae 1 ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intel-
lecta conspicerent
; (Romanorum 2) docuerint autem nos beate vivere, ac
dogmata supernaturalia, ad quae natura non sufficiebat.
Quartum, quod qui vetet Christianis studium philosophiae et scien-


pagina successiva »
 
p. 13