BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - De unitate intellectus » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 14

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


tiarum, vetet etiam esse Christianos. Et, quod sola lex Christiana com-
mendet suis omnes scientias; quia de falsitate sui non timet.
Quintum, quod, qui tamquam ex doctrina fidei Christianae phi-
losophos, ratione et experimentis dogmata sua probantes, impugnant,
quando illa non sunt expresse contraria scripturis sanctis, expositionem
non recipientibus per alios contextus; hic perniciose contra se, et im-
pie contra fidem, et irrisorie ad alios, se habeat: multo autem magis, qui
scripturae sensum uni ex philosophis ita accomodat, ut alius incom-
modet.
Sextum, quod non omnis falsitas ita contrarietur scripturis, ut haben-
da sit pro haeretica in ecclesia militanti, sicut fortassis est triumphanti,
nisi sensum scripturae subito aut consequenter evertat: et quod, si theolo-
gi complexati sunt dogmata, scripturis Dei magis aut neque contraria se-
cundum apparentiam, non sit condemnandus aut a speculatione ulterio-
ri arcendus, qui, an ita se habeant dogmata quae adferuntur, inquirit, ani-
mo veritatis aperiendae, non fidei impugnandae.
Quas assertiones sex in Theologicis nostris probatas, prout praesenti
quaestioni expedit, iterum probare non gravabimur.
Probatur assertio Prima.
Quanquam Christiano sufficit, nosse quae sibi credenda sunt ad salu-
tem aeternam consequendam, ut docet Divus Thomas in 2 2 quaestione 8 et 9 et
cum eo omnes theologi, non sufficit tamen theologo, cuius est alios ex-
hortari in doctrina sana, et contradicentes arguere, ut docet apostolus, et cum
eo omnes patres. Cum enim de omnibus rebus per altissimam causam, quae
Deus est, iudicare habeat theologus, et non per causas modo inferiores,
quemadmodum caeteri artifices, et sapientes; indiget omnes scientias
pernosse, ut simul Deum, quod eius obiectum principale est, et omnia o-
pera Dei cognoscat; et si qua scientia, quae de Deo et de operibus Dei a-
pud homines tractat, contradicit scientiae divinae, eam impugnare possit,
et argumentis respondere. Neque enim verum vero contradicit, neque
effectus causae: ergo nec scientia humana divinae, nec opera Dei Deo, ut
ex Concilio Lateranensi sub Leone X admonemur. Quapropter Divus
Thomas in opusculo contra impugnantes religionem, propterea quod


pagina successiva »
 
p. 14