BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 15

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


fratres scientiae et eloquentiae seculari operam darent, ostendit, eos esse
caecos, nec videre, quam necessariae, nedum utiles sint scientiae theologo.
Atque ideo quamvis theologia respectu sui non egeat probationibus ex
scientia humana desumptis, tamen respectu nostri indiget, ut roboremur,
et intelligamus ex sensibilibus et naturalibus supernaturalia. Et proba-
tur testimonio Augustini et Hieronymi et Dionisii et aliorum patrum,
qui hoc faciendum docuerunt, et fecerunt. Ut nescias, ait Hieronymus in epistola
ad Magnum
,
quid prius in illis admirari debeas, eruditionern seculi, an scientiam
scripturarum
: additque Apostolum Paulum propterea poetas et philoso-
phos legisse, quos etiam citat saepe. Et Gregorius in moralibus, illud Io-
bi, Qui facit arcturum et orionem, exponens, de sapientia astronomorum se-
cularium acceptum dicit. Idem probant patres et Divus Thomas in 1 quaestione 1 ex
dicto Salomonis: Vocavit sapientia, id est theologia, ancillas, idest scientias, ad
arcem. Imo scientias esse in praecepto generi humano, non autem indivi-
duo huic vel illi, clarum est. Nam fecit Deus hominem, ut Deum cognos-
ceret, cognoscendo amaret, et amando frueretur: et propterea sensitivum
et rationalem. Si autem ratio ad scientias valet, contra ordinem Dei na-
turalem facit homo, nisi hoc dono Dei ex instituto divino utatur, ut solet
arguere Chrysostomus plane sicuti pedibus ad ambulandum uti nollet.
Unde Aristoteles, Omnes homines natura scire desiderant. Et Moyses Genesis
1 posuit Deus hominem in paradiso, ut operaretur, et custodiret illum. Hoc autem
non erat opus manuale, nec custodia ab animalibus; quum absque labore
ex sponte nascentibus tunc viveret, et cuncta animalia illi obedirent: sed
erat opus speculationis rerum, et observatio coelestium ac naturalium, ex
admiratione prodiens, ut, quia tenebatur Deum venerari (quod sine co-
gnitione praevia non potest fieri, quia invisibilia Dei, per ea quae facta sunt con-
spiciuntur
, teste apostolo) undique philosopharetur. Licet autem Adamo
omnes scientiae fuerint infusae, experimentali tamen carebat. Et hoc prae-
ceptum, datum est illi, non ut persona erat, sed ut caput generis humani,
ac propterea nobis, qui ex eo descendimus, ut patres testantur. Item Da-
vid ait: Quaerite Deum, et vivet anima vestra non potest autem a nobis quae-
ri, nisi in rerum natura ab eo creatarum, ut causa in effectu inquiritur. Et
alibi ait, Mirabilia opera tua, ideo scrutata est anima mea. Et Salomon, Ecclesiastae 1
investigasse diligenter de omnibus quae sub sole sunt, declarat, quamvis
infusa praeditur scientia: et Sapientiae 7se res omnes naturales, mathema-


pagina successiva »
 
p. 15