BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 16

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


ticas, astronomicas et logicas scivisse pandit; et de cunctis rebus physicis
disputasse perhibetur in 3 Regum 4 et scripsisse, ut alii volunt,de herbis, vo-
lucribus et lapidibus et piscibus. Et propterea mundus vocabatur ab ini-
tio Sapientia Dei (ut revelatum est sanctae Brigittae) et liber, ut omnes in
eo legeremus. Unde Sanctus Leo, sermone 7 de ieiunio decimi mensis, Per ipsa, ait,
elementa mundi, tanquam per publicas paginas, divinae voluntatis significationem
accipimus
. Et sermone 8 idem probat ex eo, quod coeli enarrant gloriam Dei,
etc. et invisibilia Dei per ea quae facta sunt etc. Et profecto etiam ut dicit Cy-
rillus in primo contra Iulianum, philosophia est catechismus ad fidem: qui i-
psam spernit, fidei adversatur. Et propterea Bernardus in sermone Audiam
quid loquatur in me Dominus
, ait, mundum esse codicem Dei, in quo iu-
giter legere debeamus. Idem dixit Sanctus Antonius, teste Nicephoro, et Chry-
sostomus super illud Psalmi 147 Non fecit taliter omni nationi. Ut nemo possit ex-
cusari, quod legem non acceperit. In omnem enim terram exivit sonus eo-
rum.
Corollarium. Et quoniam, quae sunt mirificentiora et excellen-
tiora, magis Deum repraesentant autorem sui; maiori studio et ob hoc i-
psum investiganda sunt, et quia animae humanae divinitas ex hoc studio
comprobatur. Huiusmodi autem sunt coelum et stellae et maiora mundi
systemata. Unde Anaxagoras factum esse hominem dixit, ut suspiceret
coelum. Et Ovidius a theologis cunctis, praecipue a Lactantio, ob hoc di-
ctum valde laudatur, dicens de Deo:
Cum terram spectent animalia caetera prona,
Os homini sublime dedit, coelumque videre
Iussit, et erectos ad sydera tollere vultus.

David autem causam reddens in Psalmo 18 canit: Coeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annunciat firmamentum
. Et in Psalmo 8 Quoniam videbo coe-
los tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti
. Plato etiam in
Epinomide, et in Axiocho (si tamen non est Xenophontis), ex caelestium
cognitione, ut stellarum, aequinoctiorum, eclipsium, et huiusmodi, animae
immortalitatem, hominis dignitatem et deificationem argumentatur: et
nos plura in Antimachiavellismo: Ovidius autem contestatur, ad astro-
nomos loquendo,
Felices animae, quibus haec cognoscere primum
Inque domos superas scandere, cura, fuit.


pagina successiva »
 
p. 16