BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Problemata » Varchi, Benedetto L'Hercolano - p. 741 » Stanze » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 18

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


figurationibus, deque universi constructione dictum esse, imo nec exacte
dici posse, probatur ex scripturis sacris, ac diversitate hypothesium inter
sapientes. Et primo Job 38 dicitur: Nunquid nosti ordinem caeli, et pones ra-
tionem eius in terra?
Et paulo inferius: Quis enarrabit coelorum rationem? De-
inde Salomon quoque, Ecclesiastae 9 Mundum, ait, tradidit Deus disputationi eo-
rum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
. Et
capite 8 eadem ac plura repetit.
Quapropter delirant, qui putant, ab Aristotele constitutam esse veri-
tatem de caelestibus, et nihil amplius investigandum. Aristoteles enim in 2
de caelo, sicuti ab Aegyptiis acceperat, scribit, octo esse sphaeras, adnume-
rando stellatam; et hanc esse primum mobile, quod moveat 24 horis omnes
sphaeras planetarum, contra ipsarum inclinationem ab ortu in occasum,
motu violento, quando ipsae naturali motu feruntur ab occasu ab ortum
itineribus paucissimis: nam luna non nisi 12 gradibus ex 360 quos absol-
vunt omnes sphaerae per violentiam in motu diario. Deinde in 12 meta-
physicorum non a prima sphaera alias rapi vult, sed quamlibet a sua intelligen-
tia; multiplicatque tot intelligentias, quod sunt apparentiae, et motus; nec
tamen reddit causas apparentiarum, ut fatentur Sanctus Thomas et Simplicius
et alii expositores: et ponit bellum inter Deum et angelos, quippe cum hi
moveant contra motum illius, et dum imitari dicuntur contrarium faci-
unt: similiter inter angelos; nam alius ad ortum, alius ad occasum, alius ad
boream, alius ad austrum, contra movere nituntur: et alios moventes po-
nit; et totidem reluctantes, ita ut nedum violentiam coelo, et etiam in an-
gelis, aut discordiam aut lassitudinem in movendo ponat, sed nec, cur sur-
sum aliquando, aliquando deorsum magis moveri astra videantur, nec
cur stationarii, veloces, retrogradi et tardi fiant planetae, nec de mutatio-
ne excentricitatum et apogaeorum et aequinoctiorum, ullam reddat, aut
reddere possit causam, quum coelum de quinta essentia componat. Nec
ergo cur Mars infra solis sphaeram descendere Tychoni acronychius spe-
ctetur, nec quomodo nubeculae in sole, et sydera nova in sphaera stellata,
et cometae supra lunam possint fieri. Unde oportet omnino falsam esse eius
astronomiam, quae ista non admittat, sensu et instrumentis certissimis
comprobata. Indeque Sanctus Basilius et Ambrosius haereticos censent eos, qui
coelum de quinta essentia cum Aristotele faciunt, et solem negant esse
formaliter calidum, ut infra docebimus, et in nostris quaestionibus pro


pagina successiva »
 
p. 18