BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 19

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


philosophia sanctorum demonstravimus. Omitto, quod solem immedia-
te supra lunam ponit; quod Divus Thomas, et sequaces ipsius Aristotelis,
docent esse falsum. Aristoteles quoque fatetur, se nescire de coelestibus
quicquam; et fortioribus in hac scientia curam committit investigandi;
ut patet in 12 Metaphysicorum; quaeque ipse ponit, ea sese a Calippo et Eudoxo ac-
cepisse confitetur: nec addidit aliud nisi revoluentes orbes, qui pugnam
inter angelos accumulant. Omitto impietates, quae ex quinta essentia et
aeternitate motus caeli sequuntur. Nam Divus Thomas et expositores Chri-
stiani hoc facile declarant: et rationibus respondet ille in lectione 10 ubi fir-
missime aeternitatem motus, non problematice, tenuisse illic Aristote-
lem docet Divus Thomas, alioquin non datur ipsi Deus: unde et Atheistas
nos facit, qui aeternitatem motus negamus. Et Divus Thomas respondet con-
tra. Quare non satis mirari queo quosdam theologastros, qui metas inge-
niis hominum ponunt scripta Aristotelis. Quod neque Ptolemaeus verita-
tem sit assequutus, docent nova phaenomena, de quibus per eius dogma-
ta non potest reddi ratio, nec discordia inter caelestia tollitur. Omitto er-
rores a Copernico deprehensos in mathematicis, videlicet quod fiat motus
regularis in sphaera super alieno centro, et alia. Propterea Thebit et rex
Alfonsus invenerunt librationes et novas sphaeras. Copernicus vero et hos
deceptos demonstrat, et ad antiquorum Pythagoreorum dogmata recur-
rit, unde apparentiarum rationes melius redduntur. Galileus vero ultra
haec deprehendit novos planetas, et systemata, et passiones coeli ignotas.
Quare insaniunt indoctissime, qui putant de coelestibus satis esse, quae pa-
tefacta sunt ab Aristotele; qui nihil de suo dixit, ut ipsemet fatetur, et alios
investigare plura iubet: et posteriores incerti adhuc digladiantur.
Appendix Sed dicet quis: Si pro dignitate et veritate dari de coele-
stibus doctrina nequit, ut Iob ait: ergo melius est quiescere, quam ultra
frustra inquirere. Verum dico, sed inquisitio haec ulterior non facit ho-
minem haereticum, uti volunt, sed vanum fortasse. At quod non sit vana ul-
terior investigatio, docet naturale desiderium semper plura discendi. Item
Sanctus Bernardus in 4 et 5 de consideratione ad Eugenium: Quamvis, inquit, quid sit Deus
non inveniatur, tamen fructuosissime semper quaeritur
. Studium autem in rebus coele-
stibus et propter Deum, quem semper investigare iubemur. Nam etsi perfecte
Deum non attrectamus, ut ait Paulus ad Athenienses, quem quaerere debemus, tamen
semper aliquid plus invenimus, unde paulatim deificamur. Et praestat (ait


pagina successiva »
 
p. 19