BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 21

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Quod autem physiologiae et astronomiae metam nec Christus nec
Moyses posuerint, postquam vidimus quod prisci philosophi id non
praestiterint, nunc facile declaramus. Nam in evangelio Christus nun-
quam de physicis et astronomicis disputasse legitur, sed de moralibus; et
promissionibus vitae aeternae: cuius viam exemplo et doctrina et sanguine
patefecit. Profecto etiam superfluum id fuisset. Si enim in origine mundi
tradidit Deus mundum disputationi hominum, ut operarentur et co-
gnoscerent Deum per ea quae facta sunt
; et ut hoc possimus, mentem ra-
tionalem nobis infudit, et vias investigandi quinque sensoria patefecit
illi quasi fenestras, ut docet Petrus apostolus apud Sanctum Clemen-
tem, per quas mundum, Dei statuam, aspiceret et quae in ea sunt admira-
retur, et artificem Deum quaereret, quod et Chrysostomus super Psalmum
147 et alibi saepe declarat, naturalia autem per originale peccatum non
amiserimus, ut theologi omnes contestantur; ergo superfluum fuisset,
eum qui venit redimere nos a peccatis, docere iterum, quae per nos disce-
re debemus et possumus. Unde nec Apostolis ista docenda mandavit, sed
baptizare et docere, quae ipse fecerat et docuerat, Matthaeo ultimo, et pro-
bare per miracula et martyrium, Marco ultimo. Unde Bernardus in sermo-
ne de Petro et Paulo ait: Non docuerunt apostoli piscatoriam artem, aut scenofa-
ctoriam, neque aliquid huiusmodi; non Platonem legere, non Aristotelis versutias in-
versare etc., sed vivere me docuerunt etc
. Item Sanctus Clemens in 1 recognitionumin-
troducit Barnabam interrogatum a philosopho Romano: cur exiguus
culex sex pedibus a natura donatus sit, elephas autem tam magnus quatu-
or tantum; respondisse se a Christo in mandatis habere doctrinam regni
coelorum non autem physicarum rerum quae naturaliter investigari pos-
sunt. Nec reprobarunt apostoli philosophiam, cum Christus potius com-
mendet Pharisaeos, quod ex coeli facie de pluviis et serenitate prognosti-
carentur; licet condemnet, quod tempus Messiae ex scripturis non agno-
scerent eodem modo; ut etiam conqueritur Ieremiae 10.
Quod autem nec Moyses praescripserit fines in scientiis humanis, nec
Deus physiologiam per eum docuerit aut astronomiam, palam est. Quo-
niam Salomon ait, Deum tradidisse mundum disputationi hominum; et


pagina successiva »
 
p. 21