BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 22

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


ipse investigavit diligenter de omnibus rebus, naturam inspectando, non
saltem Moysis codicem. Qui Moyses de coeli et terrae et cunctarum rerum
creatione et ornatu dixit aliqua summatim, quatenus legislatori, non
physiologo, deservirent. Ut enim ostenderet eundem Deum, qui sibi legem
dederat, creatorem et gubernatorem mundi, a creatione incipit, et per
gubernationem incedit, et ad particularem gubernandi modum per legem
sibi datam devenit. Idem probatur ex omnium patrum testimonio: qui
insuper addunt Moysen populari stylo usum, non philosophico; et potius
iuxta sensum plebis, quam iuxta philosophicum intellectum. Unde cum
essetmirificus in omni scientia, divina et humana, imbutus omni sapien-
tia Aegyptiorum, ut dicitur Actorum 7 et Philo ac Iosephus probant; sic popu-
lo satisfecit, ut tamen philosophis satisfaceret. Namque omnia non solum
ex verbis, sed ex factis, intelligenda dedit eis, qui mystice intelligunt: ut pa-
tet in constructione tabernaculi ad instar coelestium, et de candelabro u-
bi septem planetae, et de vestibus Aaronis ubi totus orbis terrarum et ma-
gnalia parentum figurata erant, ut dicit Salomon Sapientiae 18 et probat
Paulus ad Hebraeos, et Rabbini. Quapropter Augustinus et Chrysosto-
mus docent, Moysen angelorum creationem tacuisse, quod rudes popu-
li non potuerint intelligere res incorporeas; ac, cum proni essent ad ido-
latriam; ne illos adorarent: interim, cum dixit faciendo coelum, fiat lux,
de angelis intelligi posse apud sapientes. Item nec de materia plebi men-
tionem eum fecisse, sed aquae et terrae nomine apud doctos intelligi posse.
Item posuit sex dies Moyses in creatione qui Augustino non sunt physi-
ci, sicut ceteris patribus, sed angelici. Item Divus Thomas in quaestione 68 primae partis docet,
nec de aere mentionem fecisse Moysen, quoniam populo rudi nihil igno-
tum proponere voluerit: est autem ignotum populo, an aer sit corpus, quo-
niam invisibilis, sed per tenebras super faciem abyssi insinuari. Sic omnes
patres textum Moysis ad philosophiam trahentes, pari consensu excu-
sant eius modum loquendi ex populi incapacitate. Unde Anastasius epis-
copus, ad sensuum allegoriam magis inspexisse Moysen, in suis allegoriis
super Moysen ostendit. Tandem Chrysostomus, huius prudentiae Mosa-
icae praeco maximus, cum allegoriarum sit fere hostis, et ad literalem sen-
sum fere omnia reducat, et moralem; tamen in hoc libro fatetur, Moysen
in cunctis fere verbis rudi populo sermonem attemperasse; et praecipue,
quando Moyses ait, Deum fecisse duo luminaria magna, quum enim luna


pagina successiva »
 
p. 22