BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plutarchus - De Alexandri Magni fortuna aut virtute » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 24

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Christianismo, vel, ut alii male suspicentur, sunt causa. Porro si veraciter
lex Christiana omnibus est plenissima veritatibus, nullius mendacii par-
ticeps; non modo a contemplantibus nihil metuit, sed testimonium ab
eis invenit. Hoc divus Thomas in 1 contra gentiles, et in opusculo contra im-
pugnantes religionem, contra eos qui philosophiam et alias scientias in
monachis damnabant, dicere videtur. Idem probat ratione in 1 quaestione 1 et i-
terum ex autoritate Salomonis, Proverbiorum 9 quod sapientia, idest theolo-
gia, mittat ancillas suas, idest scientias, ut vocarent ad arcem etc. Non ergo
fugat scientias, sed utitur eis ad convocandos homines in regnum coelo-
rum; quoniam sibi sunt ancillae et veraciter serviunt, non contradicunt.
Nam quae contradicunt, scientiae non sunt, sed phantasiae philosophorum
vanorum, ut docemur ex concilio Lateranensi, et in Niceno 2 et in arti-
culis Lutetiae damnatis. Item quod iubeat, non vetet scientias, iterum
probatur ex eo quod Christus, 1 Corinthium 3 est Dei virtus et Dei sapientia. Ut
autem dicitur Ecclesiastici 1 Omnis sapientia a Domino Deo est, et radix sapi-
entiae verbum Dei
. Qui ergo Christiani sunt, iidem sunt sapientes et ra-
tionales. Verbum enim Dei est ratio summa, a qua dicimur rationales
per participationem. Et tales nos Christus esse vult, opere et veritate sibi
persimillimos. Quamobrem qui generaliter dicunt, non esse plus sapien-
dum, nec quaeritandum in ratiocinio, nisi quae ab aliis hominibus habe-
mus, ii Christiani quodammodo non sunt, et Christo contradicunt, eius-
que similitudinem nobis minuunt. Terminant enim opera sapientiae Dei
intra pugillum cerebri unius hominis, et ingenio humano, non Christo,
captivant intellectum, ut vult Paulus, quiomnes tyrannos et sapientes
huius mundi et omnem intellectum subiicit Christo, 2 Corinthium 10.In cu-
ius compedes nostros pedes iniicit Ecclesiasticus, et in torquem collum.
Qui autem in Aristotelis aut Ptolomaei aut alterius compedes nos inclu-
dunt, ut Averroistae, a quo non est innoxius Antonius Mirandulanus; pu-
tantes, meliora ingenia Deum non amplius facere, aut eorum dictis nos
ligant, et scripturarum sensum ad eorum dicta torquem, et non ex rerum
natura, quae est liber Dei, Dei scripturam longe melius declarans; hi Chri-
stiani vere non sunt. Latissima est sapientia Dei, non coarctata ingenio
unius hominis: et quanto plus quaeritur, tanto plus invenitur in ea; imo
agnoscitur quod nihil sciamus, cum tot tantaque ignorare didicerimus.
Et hanc scientiam Salomon in Ecclesiastico vidit, et Apostolus commendat, et


pagina successiva »
 
p. 24