BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Campanella, Tommaso Apologia pro Galileo - p. 25

Campanella, Tommaso

Apologia pro Galileo, mathematico florentino


Socrates in se intellexit. Nec, qui putant se scire, quoniam Aristotelem
sciunt, aut aliqua nova de mundo, Dei libro, ut Galilaeus, hi sciunt, quo-
modo oporteat eos scire; nec vere sapientes sunt, nisi sciant, longe pluri-
ma sese ignorare, nec ab investigatione, quasi sciverimus, desistendum; ut
Sanctus Leo monet, et Ecclesiasticus capite 42 et 43. Quasi enim scintilla est quod
scimus. Legitur ergo sapientia in toto Dei codice, qui est mundus: et sem-
per plus invenitur. Ad illum igitur, non ad hominum codicillos, nos re-
mittunt scriptores sacri. Utimur tantum doctrinis gentilium, quatenus
rationales sunt a ratione prima Christo. Et quamvis illi supernaturalibus
non credant, non propterea in naturalibus non sunt participes Christi.
Et idcirco auferendum ab eis, si quid boni dicunt (ait Augustinus 2 de doctrina
Christiana)tanquam ab iniustis possessoribus; qui cum veritatem cogno-
vissent, non honorificaverunt; ideoque meruerunt fidem non accipere
supernaturalem. Agnoscimus tamen in eis quod Christi est: sed nostra-
tes praeferimus. Nam gratia perficit naturam, etiam in naturalibus, ut do-
cent patres, et Divus Thomas 2 2 Ergo habiliores sunt Christiani ad veritates
investigandas, quam ethnici, si caetera sunt paria. Iniuriam itaque Chri-
sto facit, qui ethnico se subiicit. Sub omni ligno frondoso prosternebaris mere-
trix
, dicit Propheta. Hoc Hieronymus intellexit de his, qui sapientiae se-
cularium se prosternunt. Propterea in epistola ad Pammachium, ex figura
testamenti veteris, Si amaveris, inquit, mulierem alienigenam, hoc est scientiam
secularem gentilium, reseca eius capillos, et ungues lava etc. Et hunc modum in
Concilio Lateranense docemur. Et in quaestione nostra, utrum expediat
novam cudere philosophiam, ostendimus, quod hoc tempore, quando
superbit ancilla supra dominam theologiam, explodenda sit sicut Agar.
Et quia filii Israel ex parte Iudaice, et ex parte loquuntur Azotice, abii-
ciendae sunt, ut iubet Esdras uxores alienigenae, et capiendae de filiis Iu-
da, hoc est, de doctrinis sanctorum; et de mundo, Dei codice, sunt refici-
endae scientiae, ut nos fecimus, et Galilaeus facere non cessat. Sanctus Thomas
etiam 1 quaestione 1 ait, quod gentiles tanquam testes contra seipsos, non tan-
quam iudices, nec ut testes contra nos, citentur in scholis theologorum.
Mirum igitur, quod pro magistris habentur (ut Bembus stupet) etiam
theologorum. Absit hoc.
Ergo qui vetant Christianis philosophiam, quid sit Christianum es-
se, non intelligunt; et sunt similes Iuliano Imperatori, qui ex fide aposta-


pagina successiva »
 
p. 25