BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 94

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


ceperit sensu; iure igitur passim ab Aristotele reiectam explo-
samque. Longe ipse proximius apertiusque et quod ipsis pene
intueri licet oculis, a Sole nimirum generari omnia solo quidem
quae sponte et nullo semine fiunt, at a calore amplius semini
incluso quae e semine oriuntur. Sed quae ranae ad Solem simi-
litudo et proxima ea qualis inquiritur sit neque explicat ullibi
Aristoteles, neque explicare unquam queat, qui nihil cum
sublunaribus commune habere velit Solem, sed caloris quo agit
expertem non propria natura propriaque agere substantia, sed
veluti ex accidente aerem commoventem conterentemque, et
hoc pacto calorem generantem; in iis autem quae hoc agunt
modo ne inquirenda quidem ad genita effectaque similitudo est
ulla; mirum certe universalissimum agens ex accidente agere
Aristoteli visum; neque igitur suis placet omnibus et quibus
placet propterea placet, quod alii displicent magis. Alii et longe
quidem clarissimi hominis positionibus acquiescere impoten-
tes, quae nimirum minime stabiles minimeque firmae, sed
modis multis labefactari posse viderentur, et nequaquam (ut
dictum est) quae sponte enascuntur a simili generari manife-
stent, vel universalem atque unicam Mundo indidere animam,
quae se ipsam materiae indat cuiuvis simul ac ipsam suscipere
apta ea facta est, vel intelligentiam commenti sunt cuius id esset
munus formas nimirum rebus indere. Mirari utrosque licet et
animalium animas et reliqua quae fiunt omnia a calore constitui
intuentes, et ipsum insuper quem venerantur audientes Aristo-
telem a calore constitui omnia enunciantem, calore omisso
aliam indagasse substantiam quae animalibus animas et formas
reliquis indat rebus, et longe illam sensui occultissimam remo-
tissimamque, et ab ipso etiam reiectam explosamque Aristotele.
Antiquiorum itaque nullus, ut videtur, quae sponte fiunt a simi-
li fieri satis explicasse videri potest, at neque forte quae e semi-


pagina successiva »
 
p. 94