BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 106

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


omnisque expers operationis, cognitionis itidem expers videri
debet. Et sentire omnino videntur entia, plurima itaque quae-
dam aufugere videas et deferri ad quaedam et recedentia insu-
per sectari. Propterea siquidem vacuum summe aversari natura
videtur, et pati illud omnino non posse, quod mutuo contactu
gaudent foventurque entia, et privari eo exhorrescentia; ubi
alterum abstrahitur, summo id studio sectatur alterum, quia sci-
licet seiungi ab illo non vult; et mutuam igitur actionem et
mutuum contactum entia sentiunt; neque enim quovis etiam
malo et quovis affecta bono, si nullus eorum quae passa sunt
factus sit sensus, vel haec sectentur vel aufugiant illa; quod
praesertim ut faciant propriae interdum naturae vim inferant
oportet, moveantur nimirum quae immobilia sunt, et mobilia, si
quidem naturali, insueto certe motu. Qui igitur propriae con-
servationis et proprii boni sensus dari oportuit agentibus natu-
ris datus esse apparet, at non idem tamen utrisque sed longe
calori exquisitior, ut spiritus animalium corpori inclusus decla-
rat, eo usque sensu praeditus exquisitiore quo calidior, eoque
stupidior quo frigidior, seu natura tales sint, sive etiam morbo
aut occasione alia quavis; propterea forte quod calidior tenuior
etiam existit spiritus, qualis multo patitur et multo igitur sentit
facilius; neque enim aliud sensus quam propriae passionis per-
ceptio videri potest, nihil itaque calidior, at tenuior modo fac-
tus senilis spiritus (ut suo amplius expositum est loco) quae
odoratu percipit, quae videlicet ad ipsum deferuntur spiritum
multo percipit exquisitius; nam quae cute nervisque aut alia re
intermedia sentit, minus sentit interdum, quod sensilium actio
crassiora illa durioraque aegrius permeat, minus itaque illis
inexistentem afficit spiritum. At sive quod in tenuiore existens
subiecto facilius patiatur, sive ipse per se id habeat calor, ut qui
et bonum sectari et malum aufugere promptius queat, et qui
servandus etiam sit magis, calidior certe spiritus sentire videtur
magis. Nec nobis modo, sed multo etiam Galeno prius. Fu-


pagina successiva »
 
p. 106