BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 120

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


habent naturalemque motum, quo a propria natura moventur,
quae similem illum habent similia inter se, contraria quae con-
trarium, et diversa quae diversum videri debent. Sublunarium
igitur Terrae aqua similis, nam utraque deorsum movetur, et
igni aer, uterque enim sursum et horum uterque utrique illarum
contrarius; nam motus a medio et sursum motui a<d> medi<um> et
deorsum summe oppositus videtur contrariusque. Coelum vero
circulo motum nec horum ulli simile nec ulli contrarium, sed
penitus diversum videri debet, nec simili nec contrario, sed
diverso omnino delatum motu; neque enim motui a medio vel
ad medium circularis contrarius videri potest, siquidem illorum
alter alteri contrarius est, et non plura uni contraria. At neque
is proprius ignis motus videri potest, quo cum Coelo circum-
volvi videtur, ignis enim natura sursum ferri apparet et corporis
unius unus modo motus proprius est naturalisque veluti et
natura una. Quod autem et reliqua corpora omnia et ipsa etiam
Terra natura moveatur propterea Aristoteli videtur, quod natu-
ra motus principium visa est
, quae igitur natura constant cor-
pora omnia, quoniam omnia motus principium in se ipsis
habent natura moveri videntur; praeterea quia moveri appa-
rent, si siquidem natura non moveantur vi ipsa moveri necesse
est et praeter naturam, at si praeter naturam motus quispiam est
et secundum naturam motum necesse est esse, praeter quem ille
est; quod enim praeter naturam est posterius eo est quod est
secundum naturam, et excessus quidam est in ipsa generatione
eius quod est secundum naturam; tum etiam quia quiescunt,
nam aut vi aut natura quiescant necesse est, vi autem ibi manent
quo et feruntur vi, et secundum naturam itidem ibi manent quo
et secundum naturam feruntur. Cum igitur aliquid in medio
manere videatur, si secundum naturam, patet et lationem qua
huc fertur secundum naturam ipsi competere, si scilicet secun-
dum naturam est quies, secundum naturam ea latio erit qua ad
hunc itur locum
. Tum praeterea quod et Terra et ignis quo pro-
pinquiora sunt locis suis, illa quidem medio, ignis vero supero,


pagina successiva »
 
p. 120