BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De locis affectis » Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 122

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

eo celerius feruntur, natura igitur non vi aliqua moventur; quae
enim vi moventur ubi longius ab eo quod vim intulit distant,
tardius sane feruntur atque unde vi pulsa sunt illuc redeunt non
vi, sed suapte natura feruntur. At et tardius maior ignis sursum
moveatur et deorsum maior Terra, si vi ita moveantur; nunc
autem contrarium fit, maior enim ignis et maior Terra celerius
proprium locum petit; quod nimirum ignis sursum et Terra
deorsum natura movetur
. Quoniam igitur sublunaria Aristoteli
natura moveri, et diverso a Coelesti moveri videntur motu,
propterea diversae a sublunaribus substantiae videtur Coelum.
Tum praeterea quod si igneum sit Coelum, iamdiu tanta mole
exuperans adeoque activus ignis caetera corrupisset omnia
omnemque occupasset materiam
. Propterea videlicet nihil a
mutua actione oblaedi prima corpora Aristoteli videntur, sed
qualia sunt perpetuo servari, quod non alia se excedunt ratione,
at qua in se ipsa inverti videntur, eam scilicet ad aerem uni-
versum universa aqua rationem habere, quam aquae portio ad
aerem ex ipsa factum habet. Aequales nimirum agentes naturas
aequalibusque praeditas viribus primis inesse corporibus, quod
aequalem materiam sortita sint; quoniam enim (ut dictum est)
non ut sedi et ut domicilio sic materiae inexistit natura agens,
sed penitus illi inhaeret penitusque infixa est et unum illi omni-
no fit et veluti ad materiae suscipientis quantitatem naturae
agentis quantitas inditur; si primorum corporum quodvis mate-
riae quantitate reliqua excedat, et quae itidem illi inest natura
agens reliquas magnitudine proptereaque et virium robore
excedat atque exuperet et contrariam ex omnibus deturbet in-
terimatque, occupet itaque ipsa omnia, et omnia unum fiant.
Hoc ne eveniat, prima corpora omnia si non mole et spatio, at
materiae quantitate aequalia esse oportere, ut aequales omnibus
insint naturae agentes, et nulla reliquas excedens reliquas detur-


pagina successiva »
 
p. 122