BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 124

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


bet interimatque, sed aequalibus praeditae viribus perpetuo
omnes serventur et propria cum ipsis corpora. Quae igitur
tenuiora facta fuere et e materia veluti explicata magis mole
oportuit fieri ampliore, minore contra quae materia in se ipsam
spissata densataque constituta fuere, aquam igitur Terra maio-
rem esse, et aqua aerem, et aere ignem longe illo tenuiorem.
Quin, et stellarum quae currere videntur velocitas et Solis albe-
do non igneum esse Coelum Aristoteli indicare videntur; si
siquidem igneum, inquit, esset aut igniri omnino accendique
aptum, accenderetur utique a rapidissimo illo motu, et in ipso
fierent quae currere videntur stellae; non in Coelo autem supre-
mo praesertim ipsas fieri velocissimus ipsarum motus declarat
,
temporis enim momento maximam circuli portionem conficere
videntur, et quam vix multis inerrans orbis absolvat horis, nec
vero huius motum praevenire illas dixerit quis. Sol praeterea,
inquit, qui calidus videtur, albus apparet non igneus
. His, ut
videtur, rationibus iisque indiciis persuasus, Aristoteles Coelum
caloris expers et caloris omnino incapax constituit, nihil ipsum
veritus sensum qui igneum sentit Solem et qui in nullo ab igne
Solem differre intueri potest. Age igitur et rationes examinen-
tur et indicia.

Cap. 39. Rerum naturam earumque inter se similitudinem
dissimilitudinemque ab earum operatione habendam esse, et
iuxta primam Aristotelis rationem calidum esse Coelum.


Recte quidem Aristoteles ignotam Coeli substantiam ab
operatione venatur, et Coeli ad sublunaria differentiam ab
horum ad illius operationem discrimine; unius siquidem sub-
stantiae, ut ipsi itidem Aristoteli videtur, unica est operatio et
substantia quaelibet suam propriam habet, et statim atque edita
est eam operatur operarique nunquam cessat, quod si cessare
cogas, non esse eam cogas. Factus, inquit, ignis statim movetur,
propriam nimirum operatur operationem, et dum existit ignis
moveri nunquam cessat, et moveri prohibitus, propria videlicet


pagina successiva »
 
p. 124