BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 130

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


stotelis testimonio manans natura et motum corrumpens et cor-
rupta a motu et quam longissime a motu dissidens. Omnibus
porro quod circumfertur corpus motibus moveri aptum, solo
circulari movetur et circulari solo moveri gaudet, quod eo solo
sibi ipsi unitum collectumque perenni atque uniformi in pro-
prio loco et in se ipso moveri potest, eoque solo moveri vult
nullo indigens neque appetens externum ullum.

Cap. 41. Etiamsi motus inter se diversi sint et corporis unius unus
modo proprius sit, non propterea Coelum ab igne diversum
Aristoteli probatum esse, et nequaquam ignem etiam in proprio
loco immobilem ponendum illi fuisse, sed mobilem et Coelo
omnino similem.


At neque si detur Aristoteli, haud dandum omnino, con-
trarios inter se diversosque esse motus, et uni simplici corpori
motum convenire unicum, propterea diversum ab igne esse
Coelum declaret; neque enim proprium esse ignis motum quo
momentaneo minima et vix sensibilis ipsius particula, alieno
genita in loco, ad proprium locum et ad propriam fertur uni-
versitatem, et non illum quo perpetuo perennique universus
ipse in se ipso et in proprio circumvolvitur loco; et sui omnino
oblitus videri Aristoteles potest, ignis etiam universitati non
proprium naturalemque attribuens motum, at et ipsi immobili-
tatem veluti et Terrae, cui ignis non iuxta contrarios magis
motus quam iuxta motum atque immobilitatem contrarius
videtur. Constituenda, inquit, fuit Terra ut firmum quid stabile-
que circa quod volvatur habeat Coelum, Terra autem constitu-
ta et ignis itidem constituendus fuit, si siquidem contrariorum
alterum natura, natura itidem et alterum; eadem enim contra-
riorum materia et negatione affirmatio est prior, veluti calidum
frigido, quies autem et grave iuxta levitatis et motus privatio-
nem dicuntur
. Non igitur iuxta gravitatem et levitatem et iuxta
contrarios magis motus quam iuxta motum atque immobilita-
tem Terrae contrarius Aristoteli visus ignis, nequaquam et ipse
universus in proprio loco immobilis veluti et Terra ponendus


pagina successiva »
 
p. 130