BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 156

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


contactus longe calidissimo, et rationes longe itidem Aristo-
telicis, reor, firmiores et ex ipso depromptae etiam Aristotele.
Primum enim quando quaecunque moventur agitanturque vel
quae propria etiam natura frigidissima sunt, calorem a motu
assumunt et ignis etiam vel Aristotelis testimonio fiunt, longe
velocissimo et nunquam cessante motu circumactum; Coelum
calorem a motu et ipsum assumere videri debet, eoque etiam
promptius quod circulari movetur; is enim maxime omnium
calorem facere atque ignem accendere videtur, continuus nihil-
que remissus unquam. Quin potius summe ipsum natura cali-
dum; neque enim, ut declaratum est, vel Aristoteli ipsi magis
calor a motu quam motus a calore fieri videtur, magis etiam vi-
deri debet; siquidem motus nec substantia nec agens omnino
qualitas videri potest, et qui vel se ipsum vel ens aliud constituat
ullum vel ipse omnino per se operetur, nec per se existens
unquam, nec materiam ipse informans aut in aliud agens quid,
sed corporis alicuius operatio cuius alia quaepiam sit natura, a
qua ipse emanet fluatque, et qui si calorem facere videtur, ut ab
eius ingenio fluens ipse eum facere videtur, et ut a substantia
alia edi omnino impotens. Enti scilicet quod sui natura immo-
bile est et ab aliena movetur vi, cum motu natura itidem inditur
cuius operatio est motus; nam si alio modo quovis calorem
motus generet, quae per se non existit res ac ne existit quidem
unquam, sed dum fit perit et quae accidens quoddam videri
potest, rem per se existentem permanentemque et vel substan-
tiam vel agentem saltem constituat qualitatem. Natura porro illa
a qua editur motus alia a calore nulla omnino videri potest;
neque enim per se moveri videre est ullum quod caloris sit
expers, sed bene calida sunt quaecunque moventur et ea magis
quae promptius moventur. Coelum igitur perpetuo et longe
velocissimo circumvolutum motu ipsi imprimis Aristoteli
summe calidum videri debet. Tum si, ut ipsi itidem summe
Aristoteli placet, in omni serie ad unum primum incurramus
oportet, quod cum sua natura tale existat causa est cur caetera
quae in eadem serie continentur talia evadant, et in calidorum
imprimis serie ad unum primum deveniamus oportet, quod sui


pagina successiva »
 
p. 156