BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 158

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


natura calidum cum sit causa est cur caetera calida sint et cale-
faciendi habeant potestatem. Huiusmodi ignis atque aer Ari-
stoteli etiam esse non potest, qui non summe propria natura
illos iudicet, sed accendi atque igniri a Coeli motu cir-
cumactos disgregatosque, et qui nulli cur Coelum calefaciat
causa videri queant. Coelum igitur primum illud appareat cali-
dum a quo ut calida sint caetera habeant omnia; neque enim
corporum nulli calorem summum attribuat Aristoteles, sed ex
accidente fieri illum dixerit; quid enim absurdius quam rem
omnium nobilissimam, et qua entia constant omnia et quae, si
non natura ipsa Aristoteli videtur omnium certe naturalissima
videtur, corporum nulli haerere et nullius corporis esse pro-
priam, sed ex accidente fieri? At et veluti circulatio Coelo
Aristoteli assignanda videtur, quod nobilissimus motus nobilis-
simo corpori conveniat, sic itidem et calor Coelo est assignan-
dus, quod corpori nobilissimo nobilissima itidem qualitas debe-
tur, et eo etiam magis quod non qualitates modo, sed illae Coelo
inesse videntur quae caloris maxime propriae sunt, et quae a
calore constituuntur, tenuitas nimirum et lux. Summe praeterea
mobile visum Aristoteli Coelum, summe etiam calidum videri
debet, quippe qui immobilitatem (ut visum est) gravitatemque
frigori levitatem motumque calori tribuat, et calida a motu fri-
gida ab immobilitate fieri affirmet, proprium itaque caloris
motum propriam frigoris immobilitatem statuat. Illud postre-
mo nulli non persuadeat, qui veritatem sequi non positionem
tueri velit, quod quae calorem Coelo abnegat ratio mille (ut
visum est) infringi potest modis. Quo vero pacto non calidus
Sol calorem generet, sublunarem aerem conterens (ut Aristoteli
placet), pacto nullo ostendi queat, ut suo apertissime declarabi-
tur loco. Id enim modo agendum, num videlicet calor et frigus
substantiae sint videndum, quae igitur et rerum formae et
rerum principia esse queant. Siquidem amplius demonstrari
oportet; quoniam enim a propria Sol natura et a propria calefa-


pagina successiva »
 
p. 158