BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 164

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


existit assignandae Peripateticis videri possunt, eae imprimis et
solae forte sunt quae seorsum a reliquis entibus animalibus et
homini praesertim tributae sunt. Unum enim ens animal et
longe illud perfectissimum Peripateticis videtur, et eius forma
substantiaque anima esse formarum aliarum omnium non longe
tantum praestantissima, sed veluti e formis multis conflata et
formarum multarum vertex et veluti formarum facta forma.
Quoniam igitur seorsum a reliquis entibus sentire animal move-
rique Peripateticis videtur, si sensus et motus calori assignari
posse visi sint, ne animalibus quidem alia a calore substantia
indenda videri poterit. Quae nimirum si indatur temere indatur
ac deses inersque, nihil agens operans nihil. At sensus non calo-
ri tantum, ut suo declaratum est loco, sed frigori etiam datus
videtur. Motus postremo et ipse manifeste caloris proprius visus
est. Nec vero non et Aristoteli itidem caloris proprii visi sunt
omnes. Stolidi, inquit, atque ignavi quibus multa et frigida inest
atra bilis, at perciti ingeniosique quibus multa et calida, et ad
omnem insuper excandescentiam et cupiditatem propensi, ut
lymphatico etiam instinctu infervescant, ex quo Sybillae effi-
ciuntur et Bacchae et omnes qui divino spiraculo inspirari vi-
dentur, ut id non morbo sed naturali accidit intemperie
. Caloris
igitur proprii et motus sensusque et ipse itidem intellectus
Aristoteli videntur, qui calore aucto adeo concitari adeoque vi-
dentur exacui. Quoniam igitur ne animalia quidem actionem
vel operationem edere apparent, quae caloris prppria non sit,
non alia a calore substantia enti ulli indenda est, et eo simplici-
bus corporibus minus quae longe omnium imperfectissima et
mistorum gratia constituta et quasi materiae vicem illis praebe-
re Peripateticis videntur, sed calor Terra et Terrae similibus pro-
ximisque rebus exceptis reliquarum omnium et animae etiam
ipsius substantia esse. Siquidem quae reliqua entia et anima ipsa
agit operaturve caloris propria sunt omnia et calor ea omnia
agere operarive potest.

Cap. 52. Calorem neque in igne neque in animalibus neque alio
in ente ullo substantiae alterius, ut Peripateticis placet, organum



pagina successiva »
 
p. 164