BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Symposium » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 170

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


iis igitur tantum agendi concoquendique ratio immutari vide-
tur, quae ab anima ipsa proprioque ipsius et sanguinis quem
adducit et eo amplius qui vasorum commotione fit calore con-
ficiuntur; at non in concoctionibus itidem quae in visceribus
fiunt, et viscerum omnino calore absolvuntur. Eodem enim
semper in singulis fiunt pacto, et bonae pravaeque iuxta proprii
viscerum caloris robur viresque et excessum defectumque. Est
itaque ubi nimius iecinoris calor pravum conficiat sanguinem,
qui si ab anima moderari posset probum illum usquequaque
absolvat. Quoniam igitur ne ipsius quidem animae organum
videri potest calor, quam longissime abesse videri debet aliarum
ut formarum minister sit organumve. Et mirum omnino summe
cum rerum formae dissidere inter se diversaeque esse Peripate-
ticis videantur, calore illas omnes ut proprio organo uti videri,
adeoque calori cognatas connexasque esse, ut sine eo ne opera-
ri aut esse quidem possint.

Cap. 53. Non aliam substantiam vel in simplicium vel in misto-
rum aliorum atque in animalium ipsorum constitutione ab
Aristotele allatam esse, sed calorem modo et frigus.


At neque vel simplicia constituens Aristoteles vel mista
quaevis et ipsa etiam animalia aliam usquam praeter calorem
affert substantiam, a qua constituta illa aut illorum quid videri
possit; simplicium igitur principia et materialia inquirens et for-
malia: Principium, inquit, primumque materia est inseparabilis
quidem, sed contrariis subiecta, nec enim calor frigori nec illi
hoc, sed quod utrique subiicitur materia est; quare primo quod
potentia sensibile corpus est principium est, tum contrarietates
ipsae ceu calor et frigus, postremo ignis et aqua et quae eiu-
smodi sunt
; tum formalia tantum, ut ipse apertissime manifestat
Aristoteles et suorum negat nullus: calidum, inquit, et frigidum
et humidum et siccum principia apparent, quae nimirum et
agere videntur et pati et prima esse qualia primorum corporum
et quae in sese mutuo transmutantur principia esse oportet
.


pagina successiva »
 
p. 170