BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Curculio » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 172

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


Sola igitur materia et sola contrarietas ad primorum corporum
constitutionem satis esse Aristoteli visa est, substantiae alterius
neque hic neque alibi uspiam ullam fecit unquam mentionem,
quae si alia primis corporibus insit princeps praesertim et quae
(ut Peripateticis placet) qualitatibus imperet, earumque utatur
ministerio, si manifestari non poterat et sensui exponi, at admo-
nendi saltem eramus aliam omnino inesse substantiam, sed
quae nullo sensu percipi apta penitus itaque incognita et per se
manifestari omnino inepta per proprias manifestanda esset qua-
litates. Hoc, inquam, simplicium inquirenti principia et simpli-
cia componenti faciendum omnino Aristoteli erat, at is nihil tale
innuens unquam tangibiles oportere esse ait tangibilium corpo-
rum specificas differentias. Quoniam, inquit, corporis sensibi-
lis, hoc est tangibilis, principia quaerimus constat non omnes
corporis contrarietates species et principia facere, sed eas solas
quae sub tactum cadunt
. Recte sane; neque enim ens habeat
quid ullum quod a propria natura a qua constitutum est non
habeat; et calor, inquit, praedicamentum quoddam et species
est frigiditas privatio
; his autem differentiis ignis differunt et
Terra substantialibus, ipsi inquiunt Peripatetici; neque enim ad
generationem pertineant et corruptionem, de quibus ibi est
sermo, si substantiales non sint, sed magis ad alterationem, et
alibi similares, inquit, partes ex elementis constituuntur, igne
aere aqua et Terra, tum quasi sermonem corrigens verius (in-
quit)
ex viribus elementorum, non tamen omnibus, sed ex cali-
do frigido humido et sicco
, quae nimirum elementorum formae
visae sunt aliud quod forma praesertim appareat inesse nullum.
Nec vero id nobis magis quam Peripateticorum longe optimis
longeque praestantissimis videtur. Calor, inquit Aphrodiseus,
substantia est, quoniam ignis forma
idem et Graeci reliqui fere
omnes. At Ammonius alter Peripateticorum princeps non id
modo, sed febrilem etiam calorem substantiam esse, qui nimi-
rum corpus humanum in aliud immutet ens, quae enim quid
constituit natura necessario et substantia et eius quod constitu-
tum est effectumque forma est. Parmenidem certe qui calorem
frigusque principia posuit nusquam incusat Aristoteles, quod


pagina successiva »
 
p. 172