BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 174

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


accidentia quae sunt substantiarum posuerit principia, sed
interdum quod non universalissimam adduxerit oppositionem,
interdum quod non aliam venatus sit efficientem causam, quae
pati ipsa impotens et veluti arte utens et ratione illorum mode-
retur et quasi cohibeat vim
. Simplicia igitur constituens Ari-
stoteles, calorem modo et frigus substantiam aliam nullam
omnino affert usquam. At neque mista componens quae omnia
ex elementorum componit differentiis, non quidem integris sed
mutuo passis imminutisque. Elementa, inquit, omnia contrarie-
tatem habent, quoniam ipsorum differentiae contrariae sunt
;
differentiis porro a quibus constituuntur immutatis et ipsa iti-
dem immutantur frigore igitur in calorem immutato aqua in
aerem transit et aer fit; at si neutra, inquit, differentia neutram
vicerit mutuo autem in se ipsas agentes et mutuo a se ipsis
patientes sese mutuo imminuerint debilitaverintque, ut utriu-
sque vis retusa appareat ac refracta utrumque immutatur, et nec
aqua amplius remanet, nec aer neque aer constituitur nec aqua,
sed tertium quoddam veluti ex utroque compositum, quoniam
vero virium inaequalitas non in indivisibili non unum modo
constituitur, at infinita propemodum carnes, inquit, et ossa
. Et
rerum generationem constitutionemque edocens: Simplex,
inquit, et naturalis generatio transmutatio est facta ab activis
qualitatibus, a calore videlicet et frigore e subiecta materia
.
Calor itaque et frigus non simplicium modo, sed compositorum
ex ipsis omnium formae Aristoteli videntur, refractae illae qui-
dem et mutuo a se ipsis passae imminutaeque, at ipsae eaedem
tamen, neque aliae omnino videri possunt; neque enim aliud a
se ipsis constituere illae possunt. Quin, et animalium etiam ani-
mae ubi eorum generationem proximius intuetur a calore con-
stitui Aristoteli videntur. Generantur, inquit, in Terra humore-
que animalia, quoniam humor in Terra spiritus in humore calor
animalis in universo est, ita ut quodammodo omnia animae
plena sint; quamobrem consistunt celeriter cum calor ille com-
prehensus sive exceptus est. Comprehenditur autem et humo-
ribus incalescentibus efficitur veluti bulla spumosa
. Et alibi:


pagina successiva »
 
p. 174