BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 176

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


Putrefactis, inquit, facillime ingenerantur animalia, quod excre-
ta caliditas constituit et componit corpora
; ipsa nimirum anima
ipsa enim Aristoteli constituit corpora; tum perfectorum edo-
cens generationem: Inest, inquit, in omnium semine quod calor
vocatur, id autem non ignis non talis aliqua facultas, sed spiri-
tus qui in semine spumosoque corpore continetur, et natura
quae in eo est spiritu proportione respondens elemento stella-
rum. Quamobrem ignis nullum animal generat, at Solis et ani-
mantium generativus calor, neque is modo qui semine contine-
tur verum etiam si quid excrementi sit quamvis a natura diver-
sum
. Sive igitur semini inclusus et a Sole ingeneratus spiritus
animae sit substantia, sive, ut Aristoteli forte placet, spiritui
inexistens calor e menstruo foemineo sanguine et e putri ani-
mam educit, quoniam calorem modo e materiae sinu cuiusvis
quivis educere potest calor aliud praeterea nihil praestantius
praesertim quod sit nobiliusque, nequaquam animale princi-
pium atque animam ipsam calorem esse negare aut queat aut
velit Aristoteles, at igneum modo esse negat qui nihil illi gene-
rare omnino videtur. Nullam igitur omnino aliam a calore sub-
stantiam in entis ullius constitutione afferre Aristoteles videtur,
nec si velit unde illam eruat habet; e Coelo enim e quo solo
defluere illa posset calor Peripateticis delabitur modo, et non a
propria is Coeli substantia, sed in aere sublunari a Coeli motu
contrito factus. Qui igitur ignis motu et in igne illi factus et ab
ipso huc delatus igne, nec igneo nobilior, nec ab illo diversus
videri potest, ut si non ut ille igneus itidem animalia plantasque
generare apparet, non substantiae sed virium diversitas in causa
esse videri debet, ut suo amplius expositum est loco.

Cap. 54. Non propterea calorem substantiam non esse sed acci-
dens, quod accidentium more nonnullis accedit et ab iis recedit
nihil immutatis.


Nec vero quod non quaecunque subit, et quaecunque


pagina successiva »
 
p. 176