BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 182

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


et a quibus res constituuntur inquirens Aristoteles, contraria illa
ponit. Quoniam, inquit, non quodlibet agit in quodlibet nec
quodlibet a quolibet patitur, sed contrarium modo in contra-
rium agit et contrarium a contrario patitur, quae agunt princi-
pia, formae nimirum substantiaeque, iis enim Aristoteli impri-
mis actio omnis tribuitur,
contraria esse oportet
; tum praeterea
quoniam nec ab alio oriri oportet principia, nec a se ipsis mutuo
et ab ipsis constitui omnia; propterea contraria illa esse oportet
et prima insuper contraria integra nimirum nihilque imminuta
aut sibi ipsis commista; iis enim modo quae principiis inesse
oportet insunt omnia; adeoque, inquit, manifestum est agentia
formaliaque principia contraria oportere poni, ut Antiquiores
veluti ab ipsa coacti veritate in hoc convenerint, ad unum
omnes: omnes enim contraria posuere
. Efficientia itidem quae
in naturalibus eadem formalibus Aristoteli imprimis videntur,
contraria oportere esse summe Aristoteli placet. Quoniam,
inquit,
contrarius est generationi interitus, contrariorum autem
contrarias esse oportet causas agentes, quae agunt efficiuntque
contraria sint necesse est
; tum prima constituens corpora: Nos
autem, inquit, sensibilium corporum materiam quandam esse
dicimus, eam autem separari non posse, sed semper cum con-
trarietate esse
, nunquam scilicet ab altero contrario seiunctam,
sed ab altero perpetuo detentam; quod repetens: Materiam,
inquit,
ponimus inseparabilem quidem, sed contrariis subiec-
tam
, formis nimirum substantiisque; neque enim primorum
corporum constitutionem inquirens non illorum formas sub-
stantiasque, sed accidentia inquirat; tum corporibus constitutis,
aer, inquit, summe est Terrae oppositus et aquae ignis, quod
nimirum huius formae substantiaeque illius forma ac substantia
opposita est contrariaque; nam si qualitas contraria sit non
aquae ignis sit contrarius, sed huius qualitas illius qualitati. Et
propterea incorruptibile enunciat Aristoteles Coelum, quod
eius substantiae substantia nulla contraria est. Quae, reor, in-
tuentes Peripateticorum nonnulli, nequaquam, inquiunt, sub-
stantiae cuilibet substantiam quamlibet opponi negat Ari-
stoteles, non siquidem simplici simplicem quas nimirum aperte


pagina successiva »
 
p. 182