BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 186

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

commune. Simplicium itaque formae omnes mistis inesse
Aristoteli videntur, at non summae vigentesque, sed veluti ad
medium actae remissaeque et imminutae passae omnino; eo
autem altera altera magis, quo robustiori commista sit magis,
quae igitur parum agat, patiatur plurimum, penitus interdum
pereat, nihil aut insensile quid agat. Modica, inquit, aqua pluri-
mo vino infusa vinum fit, perit videlicet aqua, vini forma nihil
aut insensile quid immutata, quod si aqua copiosior assidue
infundatur magis assidue patiatur debiliteturque ac remittatur,
et aqua etiam tandem fiat, vel aquae similis res postremo et
aqua omnino
. Remittuntur itaque Aristoteli rerum formae
atque intenduntur, et omnino quando formarum sunt actiones
longe ipsae visae diversissimae, longe videlicet vel remissae lan-
guentesque magis vel magis intensae valentesque, formarum
robur manifestant atque imbecillitatem, intensionem videlicet
remissionemque, et entia quaevis et ipsa etiam eiusdem speciei
animalia longe diversissimis propriis praedita videntur viribus
longeque diversissime proprium conficere opus, quod diversae
sunt ipsorum formae, intensae videlicet et vigentes et remissae
languentesque. Nec vero organi ineptiam Peripatetici causen-
tur, quibus minime anima corpore ut organo uti videtur, sed
eius esse forma cumque eo ut cum proprio operari subiecto,
tum reliqua interdum animalia et ipsos praesertim videre est
homines pulcherrimo quidem aptissimoque corpore, at torpi-
dos pene et immobiles stupidosque, et perpetuo stertentes, for-
mae itaque aut animae corpore utentis, eius, inquam, quae e
semine educta est, culpa, quae propriam prave edat operatio-
nem, remissae igitur aut remissis propriis praeditae viribus. At
neque materiae seorsum incusent malignitatem, quae nimirum
si operanti obest formae propterea obest, quod non a valente
occupata est integraque, sed a praeinexistente contraria repu-
gnante atque obluctante forma imminuta debilitataque, remissa
omnino; nisi enim a contraria inexistente forma imminuatur,


pagina successiva »
 
p. 186