BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 196

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 2. Agentia rerum principia contraria visa esse Aristoteli et
duo tantum.


Agentia quidem rerum principia contraria oportere esse
necessario ipsi itidem Aristoteli visa sunt; quoniam enim sublu-
naria omnia in se ipsa mutuo inverti corrumpique, et quae cor-
rumpuntur omnia a contrario corrumpi manifeste apparent,
necessario a contrariis naturis constituta illa esse videri debent.
Omnes, inquit, contraria posuere principia et iure quidem;
oportet enim neque ex se ipsis esse principia, sic enim singula
et principia sint et non principia; praeterea et non ex aliis, nisi
enim prima sint principia haud sint; et ex iis esse omnia, hoc
enim vel maxime principiorum proprium est, haec autem
omnia primis insunt contrariis; quoniam enim prima existunt
ex aliis non sunt. At neque ex se ipsis mutuo, nam contraria
sunt
; ex iis autem omnia; iis enim materiae accedentibus entia
constituuntur omnia. Generatio praeterea omnis iuxta mutatio-
nem fit, mutatio vero in contraria omnis; neque enim vel quod-
libet agat in quodlibet, vel a quolibet patiatur quodlibet, non
scilicet album e musico per se fiat, sed e nigro omnino aut pur-
pureo aut medio alio colore, neque in quodlibet corrumpitur
quid, sed in contrarium modo, non scilicet in musicum album
per se, sed in nigrum modo. Quodcunque igitur fit et quod-
cunque corrumpitur e contrariis fit et in contraria corrumpitur,
vel in media quae et ipsa a contrariis primis generantur, ut
enunciare liceat omnia natura constituta vel contraria esse vel e
contrariis; contraria quidem extrema, e contrariis autem media.
Entia nimirum omnia vel ab extremis purisque constituta esse
contrariis, vel ab iisdem sibi ipsis commistis complicatisque at-
que imminutis refractisque. Et huc usque omnes fere, inquit,
convenere; omnes enim elementa et quae principia vocant, licet
absque ratione ponentes, contraria tamen ponunt, veluti ab ipsa
veritate coacti
. Quin, et ipsi itidem oppositio unica satis esse
visa est, neque alia addenda esse, siquidem in natura una et uno
in genere, cuiusmodi substantia existit in qua rerum generatio-


pagina successiva »
 
p. 196